Seite:OrbisPictus p 006.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

discipulisque discenda objiciuntur, nec intellecta, nec sensibus rectè praesentata, fit, ut docendi et discendi labor molestè procedat, exiguumque, ferat fructum.

En igitur novum Scholis Subsidium! Omnium fundamentalium in Mundo rerum et in Vita actionum Pictura et Nomenclatura! Quam ut vestris cum discipulis pertransire libenter ne gravemini, boni Magistri, quid inde boni veniat exspectandum, paucis explicabo.

Libellus est, ut videtis, haut magnae molis: Mundi tamen totius et totius Linguae Breviarium, plenus Picturis, Nomenclaturis, rerumque Descriptionibus.

I. Picturae, sunt rerum omnium visibilium (ad quas et invisibiles suo modo reducuntur) totius mundi Icones, idque ipso rerum Ordine, quo in Januâ LL. descriptae sunt; atque plenitudine eâ, ut nihil adeo necessarium et cardinale omittatur.

II. Nomenclaturae, sunt suae cuique Picturae superpositae Inscriptiones seu Tituli, rem totam generali suo exprimentes Vocabulo.

III. Descriptiones, sunt partium Picturae explicationes, propriis suis appellationibus ita expressae, ut cuivis Picturae membro et appellationi ejus eadem addita Cifra, quae ad se invicem spectent, perpetuò ostendat.

Qui talis Libellus, tali hoc apparatu, serviat, spero: Primum, ad alliciendum huc Ingenia, ne sibi crucem in Schola imaginentur, sed delicias. Notum enim est, Pueros (ab ipsâ propemodum infantiâ)

Empfohlene Zitierweise:
Johann Amos Comenius: Orbis sensualium pictus. Verlagshaus Michael Endter, Nürnberg 1658, Seite VI. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:OrbisPictus_p_006.jpg&oldid=- (Version vom 28.4.2018)