Seite:Reichscammergerichtliches Erkenntniß, die Lütticher Sache betreffend.pdf/1

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
XIV.
Reichscammergerichtliches Erkenntniß, die Lütticher Sache betreffend.

Nos Josephus secundus Divina favente Clementia electus Romanorum Imperator semper Augustus etc. etc. etc.

Omnibus subditis urbis et Provinciae Leodiensis, quibuscunque, hisce notum facimus, quod Camera nostra Imperialis, cum de tumultu in Civitate et Provincia Leodiensi 17ma mensis Augusti anni currentis exorto per famam publicam neutiquam negandam edocta fuerit, non attenta declaratione et petito Episcopi et Principis Leodiensis de 18va Augusti anni currentis per Procuratorem de Zwierlein ad acta die 23tia ejusdem exhibita, pro supersedenda decisione Causarum in Camera imperiali nostra inter dictum Principem et ejus subditos pendentium, e partibus suis esse duxerit, ob tam detestabile in perniciem omnium ordinum sacri Romani Imperii et universi status, imprimis autem Principis et Episcopi Leodiensis redundans factum, proprio metu ex se, et officii ratione juxta ductum pacis publicae profanae et ordinationis Camerae Imperialis, contra seditiosos procedere; Ea propter Mandatum auxiliatorium et protectorium in Principes Circuli Westphalici cum Clausula: conjunctim et separatim, nec non Excitatione fiscalis Caesarei, prout latius ex ipso documento videre est, una cum hisce Edictalibus sub hodierno dato decreverit, Ideoque authoritate nostra Caesarea omnibus ac singulis subditis Prouinciae et urbis Leodiensis, sub poena corporis et existimationis injungimus, et districte mandamus, quatenus Principi Leodiensi et Directoribus Circuli Westphalici eorumque subdelegatis debitum obsequium reverentiamque praestent, ab omni seditione et innovatione formae status publici desistant, arma in continenti deponant, ab omnibus vestimentis instrumentisque signo seditionis notatis, et imprimis taeniis vulgo, cocardes, dictis, cantionibusque rebellionem spirantibus et compellationibus factiosis penitus abstineant, neque catervatim amplius procedant, e popinis et cauponis justo tempore egrediantur, praetensionesque suas non nisi via iudiciali, quae