Seite:Sebald Schreyer und die Sebalduskapelle zu Schwaebisch-Gmuend.pdf/14

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
Albert Gümbel: Sebald Schreyer und die Sebalduskapelle zu Schwäbisch-Gmünd. In: Mitteilungen des Vereins für Geschichte der Stadt Nürnberg 16, S. 125–150

Appolonium et plerosque alios veteris philosophie duces prodidisse litterarum legimus monumentis, ex omnibus denique optimi dei facturis perspicuum est nihil omnino inter mortales possideri, quod a liberalissima summi omnium principis benignitate largitum donatumve humana gens non prius acceperit, merito gracie sunt excellentissimo illi tocius terrene celestisque machine ac eorum, que insunt illis, moderatori non habende solum, sed etiam pro virili referende reddendeque et, ut apostolus ait: gracias agamus deo sine intermissione, quare ne tamquam servi iudicemur inutiles utque clementissimus deus nostra quasi gratitudine invitetur ad tribuendum nobis post caduca hec et transitoria longe amplius immo summum primumque ac verum et solum bonum, quod ipsum deum esse christiana fatetur religio, qui nostra salus est et eterna sanctis eius expectacio, ipse a nobis est, ut sacrum admonet eloquium, ex hac temporanea substantia, fluxis caducisque his rebus divino elargitis munere, purissime colendus, summopere venerandus atque devotissime laudandus. Ergo in perhennem divine commendationem laudis, ad perpetuam quoque deipare virginis Marie ac totius superne Hierusalem beatorum gloriam civium et presertim in beati confessoris divi Sebaldi honorem Sebaldus Schreyer, vir et consularis et civis Cesaree urbis Neronbergensis, pro sui conjugisque sue Margarite, senatorii quoque ordinis deque vetusta Camermasterorum gente procreate, tum etiam pro genitorum posterorumque suorum perpetua requie in parrochiana ecclesia Gamundiensis civitatis, que imperatorie subditur eciam ditioni, diocesis Augustensis, prope borealem et superiorem eiusdem ecclesie portam, suis fundavit erexitque impensis in memorati s. Sebaldi honorem, testudine scilicet atque ara constructa, quoddam saccellum, in quo et eiusdem sancti reliquias recondi curavit, ut urbis Gamundiensis incole finitimique populi celsissimum deum in eis precipue discant laudare sanctis, quorum Germana tellus humavit veneranda corpuscula, quorum etiam apud deum clementissimum Germanorum genus patrociniis fruitur iugibus, unversi quoque in variis constituti huius vite miserabilis augustiis agnoscant beati presertim Sebaldi confessoris securum implorare auxilium, quem multiplex miraculorum evidentia cunctis, eius opem invocantibus, sedulum et fidelem atque strenuum coram misericordi deo comprobavit sepius fuisse intercessorem et advocatum adjutoremque. Ut praetera Gamundiensis plebs pro summa sua salute ad divi huius Sebaldi venerationem propensius assurgat eique honorem devotius deferat, idem Sebaldus Schreyer de hoc dei confessore felicissimo beate religioseque conversationis historiam contextumque ordinem, pro horis canonicis atque pro salutarium mysteriorum solemnitate peragenda secundum notas etiam musicas in facto ex membranis codice exaratum, juxta constructum eiusdem memorie oratorium reposuit, instituit quoque, ut perpetuis temporibus dominica precedente diem decimam nonam mensis augusti, que divo Sebaldo celebris habetur, alma Gamundiensis ecclesie fraternitas de hoc glorioso dei milite sanctam vite conversionem in sugesto multitudini

Empfohlene Zitierweise:
Albert Gümbel: Sebald Schreyer und die Sebalduskapelle zu Schwäbisch-Gmünd. In: Mitteilungen des Vereins für Geschichte der Stadt Nürnberg 16, S. 125–150. Schrag, Nürnberg 1904, Seite 138. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Sebald_Schreyer_und_die_Sebalduskapelle_zu_Schwaebisch-Gmuend.pdf/14&oldid=- (Version vom 1.8.2018)