Seite:Wasserschleben-ludoviciana.pdf/15

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

officium depositurus novo Rectori tradet: reliqua vero Academiam concernentia in Archivis fideliter reponet.

  1. (XIV. 30) Literae ad Academiam missae primo quoque die in pleno senatus Academici consessu a Rectore praelegantur et de iisdem pro rei qualitate deliberationes habeantur.
  2. (XIV. 31) Quaecunque literae publico Academiae nomine ad alios scribuntur, a Cancellario prius revideantur et vel Decanis legendae exhibeantur, vel si rei gravitas efflagitet, coram toto etiam senatu praelegantur.
  3. (XIV. 33) Exemplar vero literarum aliorumque actorum Academicorum asservetur, ita tamen, ut a Cancellario Academiae et singularum facultatum Decanis approbatum et subscriptum fuerit.
  4. (XIV. 40) Rector absens propter causas graves vices suas demandabit Antecessori.
  5. (XIV. 41) Rector sigillo Academiae in intimationibus publicis, itemque in commendationibus et testimoniis utetur.[1]
  6. (XIV. 4) In inscriptione Studiosorum illos ad pietatem, sanam doctrinam, modestiam studiosis dignam et legum observationem adhortabitur et singulis data fidei dextera ad diligentem legum observationem astringet nominaque ipsorum in matriculam sive album Academicum referat.[2]
  7. (XIV. 3. 6) Studiosos examinatos vel tentatos saltem pro captu vel ad classes vel ad lectiones publicas audiendas remittet, studiosis singulis testimonium inscriptionis dabit et pro inscriptione loco praemii dimidium thalerum imperialem accipiet, ubi tamen pauperum rationem habebit.
II.
De consistorio.[3]
  1. (XIV. 36 XV. 4) Quoties causae difficiliores in deliberationem venient, Consistorium Rector instituet inque consilium adhibebit vel Cancellarium Academiae
    1. R. utetur sigillo Gymnasii in commendationibus, testimoniis et ubicunque ex commodo Gymnasii opus fuerit, illudque reliquarum facultatum Decanis, si illae sub initium proprio careant, utendum concedet: das.
    2. nomin. bis referat fehlt das.
    3. Diese Ueberschrift fehlt das.
    Empfohlene Zitierweise:
    Hermann Wasserschleben: Die ältesten Privilegien und Statuten der Ludoviciana. Louis Wenzel, Gießen 1881, Seite 15. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Wasserschleben-ludoviciana.pdf/15&oldid=- (Version vom 13.9.2023)