Seite:Wasserschleben-ludoviciana.pdf/17

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

exercitium in protestantium ecclesiis permittant, ne moventor, sed sobrie singulae atque modeste tam in concionando quam scribendo docendove tractantor, ne tam animorum divulsio et exacerbatio, quam veritatis in scriptis formulae jurisjurandi insertis expressae investigandae studium quaesita videri queant.

  1. Professores diligenter suum faciant officium, concordiae studebunt,[1] neque nisi gravi causa impediti lectiones negligent.
  2. [2] (XVII. 4) Decani singularum facultatum una cum collegis suis quotannis providebunt, ut lectiones recte ad captum auditorum distribuantur.
  3. (XXI. 1. 2) Quatuor[3] diebus per hebdomadas singulas docebunt, diebus vero Mercurii, Saturni et Dominicis[4] a lectionibus feriabuntur, interim tamen easdem[5] disputationibus et[6] declamationibus tam publicis quam privatis aliisque exercitiis utilibus consecrabunt.[7]
  4. (XXI. 4) Circa nundinas Francofurtenses tum vernales tum autumnales hebdomadas tres lectiones cessabunt, item duas circa festum Nativitatis Christi, unam circa festum Pentecostes, aliquot similiter dies pro ratione temporis et arbitrio Professorum circa Caniculares.[8]
  5. (XXI. 5) Dies feriati Apostolorum et precum publicarum mane sacrae concioni audiendae, a meridie sacris meditationibus et exercitiis, praecipue disputationum Theologicarum[9] destinabuntur.
  6. (XXI. 6) Publica etiam oratio annuatim die Octobris 7 in solemnem introductionis Academiae et publicationis privilegiorum Caesareorum memoriam a Professore aliquo ordinario secundum ordinem facultatum habebitur, in qua devota gratiarum actio et preces pro Academiae erectione atque salute instituentur.


IV.[10]
De Theologorum officio.
  1. Theologi in omnibus lectionibus, interpretationibus et disputationibus pro norma habebunt doctrinam Prophetarum et Apostolorum libris Canonicis
    1. concord. studeb. fehlt das.
    2. Dieser § fehlt das.
    3. Quinque: das.
    4. die Saturni: das.
    5. horas aliquot: das.
    6. et unam: das.
    7. declam. tribuent: das.
    8. Christi. unam a Dominica: Esto mihi usque ad Dom.: Invocavit, unam item circa fest. Pent.: das.
    9. praecipue disput. Theol. fehlt das.
    10. Die Zahl fehlt das.
    Empfohlene Zitierweise:
    Hermann Wasserschleben: Die ältesten Privilegien und Statuten der Ludoviciana. Louis Wenzel, Gießen 1881, Seite 17. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Wasserschleben-ludoviciana.pdf/17&oldid=- (Version vom 13.9.2023)