Seite:Wilhelm Löhe - Unsere kirchliche Lage im protestantischen Bayern.pdf/93

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

Anhang.
Zu p. 80. gehörig.




 Haec quum ita sint, cavere omnes Christiani debent, ne fiant participes impiae doctrinae, blasphemiarum et injustae crudelitatis papae. Ideo papam cum suis membris tanquam regnum antichristi deserere et execrari debent, sicut Christus jussit (Matth. 7, 15.): Cavete a pseudoprophetis. Et Paulus jubet, impios doctores vitandos et execrandos esse tanquam anathemata (Gal. 1, 8. Tit. 3, 10.). Et 2. Cor. 6, 14. ait: Ne sitis consortes infidelium; quae est enim societas lucis et tenebrarum?

 Dissidere a consensu tot gentium et dici schismaticos grave est. Sed auctoritas divina mandat omnibus, ne sint socii et propugnatores impietatis et injustae saevitiae.

Artt. Smalc. pag. 336. s. 




 Constat mandatum Dei esse, ut fugiamus idololatriam, impiam doctrinam et injustam saevitiam. Ideo magnas, necessarias et manifestas causas habent omnes pii, ne obtemperent papae. Et hae necessariae causae

 consolantur adversus omnia
 convicia, quae de scandalis,
 de schismate, de discordia
 objici solent.

ibid. pag. 339. s. 




Empfohlene Zitierweise:
Wilhelm Löhe: Unsere kirchliche Lage im protestantischen Bayern. Verlag der C.H. Beck'schen Buchhandlung, Nördlingen 1850, Seite 84. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Wilhelm_L%C3%B6he_-_Unsere_kirchliche_Lage_im_protestantischen_Bayern.pdf/93&oldid=- (Version vom 1.8.2018)