Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/292

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
Zeumer, Goldene Bulle, II. Teil. [II,2.


Cap. X. De monetis.

XI. De immunitate principum electorum.

XII. De congregacione principum.

XIII. De revocacione privilegiorum.

XIV. De hiis, quibus ut indignis auferuntur bona feudalia.

XV. De conspiracionibus.

XVI. De pfalburgeriis.

XVII. De diffidacionibus.

XVIII. Littera intimacionis.

XIX. Forma procuratorii mittendi per eum principem electorem, qui nuncios suos ad electionem faciendam duxerit destinandum.

XX. De unione principatuum electorum et iurium eis connexorum.

XXI. De ordine processionis inter archiepiscopos[K 1].

In nomine sancte et individue Trinitatis feliciter amen. Karolus quartus divina favente clemencia Romanorum imperator semper angustus et Boemie rex. Ad perpetuam rei memoriam. Omne[1] regnum in se ipsum divisum desolabitur; nam[2] principes eius facti sunt socii furum, ob quod Dominus[3] miscuit in medio eorum spiritum vertiginis, ut palpent[4] in meridie sicut in tenebris, et candelabra[5] eorum movit de loco suo, ut ceci[6] sint et duces cecorum; et qui ambulant[7] in tenebris, offendunt et ceci mente scelera perpetrant, que in divisione contingunt. Dic, Superbia, quomodo in Lucifero regnasses, si Divisionem auxiliatricem non habuisses? Dic, Sathan invide, quomodo Adam de paradiso eiecisses, nisi eum ab obediencia divisisses? Dic, Luxuria, quomodo Troyam destruxisses, nisi Helenam a viro suo divisisses? Dic, Ira, quomodo Romanam rem publicam

  1. M fügt noch hinzu: XXII. De benedictionibus archiepiscoporum in presencia imperatoris.

  1. 0mne — desolabitur Ev. Luc. 11, 17.
  2. principes — socii furum Isaias 1, 23.
  3. Dominus — vertiginis Is. 19, 14.
  4. palpent - tenebris Deut. 28, 29; cf. Iob 5, 14; 12, 25.
  5. candelabra - suo Apoc. 2, 5.
  6. ceci — cecorum Matth. 15, 14.
  7. ambulant in tenebris Is. 50, 10; cf. Ioh. 11, 10.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 6. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/292&oldid=- (Version vom 1.8.2018)