Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/293

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
II,2] Text. Prooemium. Cap. I. [7


destruxisses, nisi in divisione Pompeium et Iulium sevientibus gladiis ad intestina prelia concitasses? Tu quidem, Invidia, christianum imperium, a Deo ad instar sancte et individue Trinitatis fide, spe et caritate, virtutibus theologicis, roboratum, cuius fundamentum super christianissimo regno feliciter stabilitur, antiquo veneno, quod[K 1] velut serpens in palmites imperiales et membra eius propinquiora impio scelere vomuisti, ut concussis columpnis totum edificium ruine subiceres, divisionem inter septem electores sacri imperii, per quos velut septem candelabra lucencia in unitate Spiritus septiformis[1] sacrum illuminari debet imperium, multociens posuisti. Sane cum ex officio, quo cesarea dignitate potimur, futuris divisionum et dissensionum periculis inter electores ipsos, de quorum numero ut rex Boemie esse dinoscimur, racione duplici, tam ex imperio quam electionis iure quo fungimur, occurrere teneamur, infrascriptas leges ad unitatem inter electores fovendam et electionem unanimem iuducendam ac detestande divisioni predicte variisque periculis ex ea sequentibus aditum precludendum in solempni curia nostra Nurembergensi, assidentibus nobis omnibus principibus electoribus ecclesiasticis et secularibus ac aliorum principum, comitum, baronum, procerum, nobilium et civitatum multitudine numerosa, in solio maiestatis cesaree, imperialibus infulis, insigniis et dyademate decorati, matura deliberacione previa, de imperialis potestatis plenitudine edidimus, statuimus et duximus sancciendas sub anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto, indictione nona, IIII. Id. Ianuarii, regnorum nostrorum anno decimo, imperii vero primo.

Cap. I. Qualis esse debeat conductus electorum et a quibus.

1. Decernimus et presenti edicto imperiali perpetuo valituro sanccimus ex certa sciencia et de imperialis plenitudine potestatis, ut, quocienscumque et quandocumque futuris temporibus necessitas sive casus electionis regis Romanorum in imperatorem promovendi emerserit, et principes electores

  1. quod nur in C. T.

  1. Vgl. Du Cange s. v. Spiritus septiformis.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 7. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/293&oldid=- (Version vom 1.8.2018)