Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/304

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
18 Zeumer, Goldene Bulle, II. Teil. [II,2


Cap. IV. De principibus electoribus in communi.

1. Statuimus insuper, ut, quocienscumque imperialem curiam exnunc inantea celebrari contigerit, in qualibet sessione, videlicet tam in consilio quam in mensa et locis aliis quibuscumque, ubi imperatorem vel regem Romanorum cum principibus electoribus sedere contigerit, a dextro latere imperatoris vel regis Romanorum immediate post archiepiscopum Maguntinensem vel Coloniensem, illum videlicet, quem tunc temporis pro qualitate locorum et varietate provinciarum iuxta privilegii sui tenorem dicto lateri dextro imperatoris assidere contigerit, rex Boemie, cum sit princeps coronatus et unctus, primum et post eum continuo comes palatinus Reni secundum sedendi loca debeant obtinere; ad sinistram vero partem immediate post illum, quem ex predictis archiepiscopis in latere sinistro sedere continget, primum locum dux Saxonie et post eum marchio Brandemburgensis alterum obtinebit.

2. Ceterum quociens et quando deinceps sacrum vacare continget imperium, extunc Maguntinensis archiepiscopus potestatem habebit, sicut potestatem habuisse dinoscitur ab antiquo, ceteros principes antedictos suos in dicta electione consortes litteratorie convocandi, quimus omnibus seu hiis, qui poterunt et voluerint interesse, in electionis termino invicem congregatis, dictus archiepiscopus Maguntinensis et non alter eorundem coelectorum suorum vota singulariter habebit inquirere ordine subsequenti: primo quidem interrogabit a Treverensi archiepiscopo, cui primam vocem competere declaramus, sicut invenimus hactenus competisse[1], secundo a


  1. Der Sachsenspiegel weist in der späteren Textform dem Mainzer Erzbischof die erste Stimme zu; doch nennen die Quedlinburger Handschrift und andere, welche den ursprünglichen Text bieten, den Trierer an erster Stelle; Sachsenspiegel Landrecht III,57: In des keyseres kore sol die erste sin der biscoph von Trire, und entsprechend Lehnrecht Art. 4. Ebenso stellen auch die Annales Stadenses, MG. SS. XVI, 367, die Gesta episc. Leodiens. abbreviata (1242), MG. SS. XXV, 130 und die Descriptio Theutoniae, MG. SS. XVII, 238, nicht den Mainzer, sondern den Trierer an die erste Stelle. Bestätigt wurde den Erzbischöfen von Trier das Recht der ersten Stimme durch drei Privilegien Karls IV. von 1346, Nov. 25., Urkunden Nr. 4, von 1354, Jan. 8., Urkunden Nr. 7 und von 1356, Jan. 5., Böhmer-Huber Nr. 6861.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 18. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/304&oldid=- (Version vom 1.8.2018)