Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/306

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
20 Zeumer, Goldene Bulle, II. Teil. [II,2


reservamus.[1] Ipse tamen comes Palatinus omne genus alienacionis seu obligacionis rerum imperialium huiusmodi provisionis tempore expresse sibi noverit interdictum. Et eodem iure provisionis illustrem ducem Saxonie sacri imperii archimarescallum frui volumus in illis locis, ubi Saxonica iura servantur, sub omnibus modis et condicionibus, sicut superius est expressum.

2. Et quamvis imperator sive rex Romanorum super causis, pro quibus impetitus fuerit, habeat, sicut ex consuetudine introductum dicitur, coram comite palatino Reni sacri imperii archidapifero electore principe respondere, illud tamen iudicium comes ipse Palatinus non alibi preterquam in imperiali curia, ubi imperator seu Romanorum rex presens extiterit, poterit exercere.[2]


Cap. VI. De comparacione principum electorum ad alios principes communes.

Decernimus, ut in celebracione imperialis curie, quocienscumque illam deinceps perpetuo celebrari contigerit, antedicti principes electores ecclesiastici et seculares iuxta prescriptum ordinem atque modum a dextris et a sinistris immutabiliter teneant loca sua, eisque vel eorum alicui in quibuscumque actibus ad curiam ipsam spectantibus eundo, sedendo vel stando nullus princeps alius, cuiuscumque status, dignitatis, preeminencie vel condicionis existat, ullatenus preferatur, eo signanter expresso, qued nominatim rex Boemie in celebracione curiarum huiusmodi in omnibus et singulis actibus[K 1]

  1. locis et actibus B.

  1. Vgl. vor allem Schwabenspiegel Lehenrecht 147 (ed. Laßberg); außerdem Urkunde des Pfalzgrafen Ludwig vom 28. Mai 1267, MG. Const. II, Nr. 464, S. 637; Urkunde Rudolfs von Habsburg, ohne Datum (1276—1281), MG. Const. III, Nr. 121, S. 115; Ludwigs d. B. Sachsenhäuser Appellation vom 22. Mai 1324 c. 27, bei J. Schwalm, Die Appellation König Ludwigs d. B. von 1324 in ursprünglicher Gestalt (Weimar 1906) S. 25 (auch in meiner Quellensammlung S. 153, c. 8).
  2. Vgl. Schwabenspiegel Lehenrecht 147 und 41 letzter Absatz; Landrecht 121 c (ed. Laßberg); vgl. auch daselbst 128 und 124. Siehe auch Sachsenspiegel III, 52, 3 und 54, 4 und Statuta curie Nurenberg celebrate 1274 Nov. 19., MG. Const. III, Nr. 72, S. 59.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 20. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/306&oldid=- (Version vom 1.8.2018)