Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/310

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
24 Zeumer, Goldene Bulle, II. Teil. [II,2


teneatur. Quodsi adversus huiusmodi non comparentes vel comparentem a quocumque iudice, cuiuscumque auctoritatis existat, extra regnum ipsum Boemie constituto iudicialiter procedi, processus fieri seu sentencias interlocutorias vel non diffinitivas, unam vel plures, in quibuscumque prenominatis causis sive negociis quovis modo ferri et promulgari continget, auctoritate premissa de plenitudine insuper antedicte imperatorie potestatis citaciones, precepta, processus et sentencias huiusmodi necnon execuciones et omnia, que ex eis vel aliquo eorum quomodolibet sequi, attemptari possent vel fieri, irritamus penitus et cassamus. Adicientes expresse et edicto imperiali perpetuo valituro eadem auctoritate et de premisse potestatis plenitudine decernentes, ut, quemadmodum in predicto regno Boemie a tempore, cuius contrarii non habetur memoria, iugiter observatum existit, ita nulli prorsus principi, baroni, nobili, militi, clienti, civi, burgensi seu rustico, nulli demum persone seu incole regni Boemie sepedicti, cuiuscumque status, preminencie, dignitatis vel condicionis existant vel existat, a quibuscumque processibus, sentenciis interlocutoriis vel diffinitivis sive preceptis regis Boemie aut quorumcumque suorum iudicum necnon execucionibus eorundem contra se in regali iudicio seu coram regis regni seu predictorum iudicum tribunalibus factis aut latis, habitis vel ferendis inantea seu fiendis liceat ad quodcumque aliud iudicium appellare. Provocaciones quoque seu appellaciones huiusmodi, si quas contra hoc interponi contigerit, eo ipso viribus non subsistant, et appellantes ipsi penam perdicionis causarum ipso facto se noverint incurrisse.


Cap. IX. De auri, argenti et aliarum specierum mineris.

Presenti[1] constitucione imperpetuum valitura statuimus ac de certa sciencia declaramus, quod successores nostri Boemie reges necnon[2] universi et singuli principes


  1. Vgl. B.-H. Nr. 270 und Nr. 1733 von 1354 Jan. 8. (Abschrift im Apparat der Mon. Germ.). Vgl. S. 22 Anm. 3.
  2. Durch Sperrdruck sind in diesem und dem folgenden Kapitel diejenigen Worte hervorgehoben, welche dem Privilegienentwurf für Böhmen [311] (s. S. 22 Anm. 3) hinzugefügt sind, um dessen Bestimmungen auf alle Kurfursten auszudehnen.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 24. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/310&oldid=- (Version vom 1.8.2018)