Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/318

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
32 Zeumer, Goldene Bulle, II. Teil. [II,2


vulgariter appellari, quoniam igitur patrocinari non debent alicui fraus et dolus, de imperatorie potestatis plenitudine, omnium principum electorum eeclesiasticorum et secularium sano accedente consilio, ex certa sciencia statuimus et presenti lege perpetuo valitura sanccimus: quod predicti cives et subditi eis quibus subsunt taliter illudentes in omnibus terris, locis et provinciis sacri imperii a presenti die imposterum civitatum, in quarum cives tali fraude recipi se[K 1] procurant vel hactenus procurarunt, iuribus et libertatibus in nullo pociantur, nisi ad huiusmodi civitates corporaliter et realiter transeuntes ibique larem foventes continue et vere, ac non ficte residenciam facientes debita onera et municipalia subeant munera in eisdem. Si qui[K 2] vero contra presentis nostre legis tenorem recepti sunt vel fuerint in futurum, illorum recepcio omni careat firmitate, et recepti, cuiuscumque condicionis, dignitatis aut status existant, in nullo casu penitus sive causa civitatum, ad quas recipi se procurant, iuribus vel libertatibus gaudeant quomodolibet vel fruantur, non obstantibus quibuscumque iuribus, privilegiis vel consuetudinibus observatis quantocumque tempore et obtentis, quas et que, in quantum presenti nostre legi obviant, presentibus ex certa sciencia revocamus de predicte imperialis plenitudine potestatis omni que carere decernimus robore firmitatis, circa premissa omnia principum, dominorum et aliorum hominum, quos taliter deseri contigit et continget in posterum, iuribus circa personas et bona subditorum quorumcumque ipsos sepedicto modo deserencium semper salvis. Hos nichilominus, qui sepedictos cives et subditos alienos recipere contra presentis nostre legis disposicionem presumpserint vel recipere in preterito presumpserunt, si eos omnino non dimiserint infra mensem post intimacionem presencium eis factam, penam centum marcarum[K 3] auri puri pro transgressione huiusmodi tociens, quociens deinceps factum fuerit, incurrere decernentes, quarum medietas imperiali fisco nostro, reliqua vero dominis illorum, qui recepti fuerint, irremissibiliter applicetur.


  1. recipisse Arg. 1. 3.
  2. quis Arg. 1. 2. 3.
  3. penam centum marcarum nur in Arg. 1. 2. 3; centum marcarum C. T; centum marcas die übrigen.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 32. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/318&oldid=- (Version vom 1.8.2018)