Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/319

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
II,2] Text. Cap. XVII. XVIII. 33


[Cap. XVII.] De diffidacionibus.

Eos, qui de cetero adversus aliquos iustam diffidacionis causam se habere fingentes ipsos in locis, ubi domicilia non obtinent aut ea communiter non inhabitant, intempestive diffidant, declaramus dampna quecumque per incendia, spolia vel rapinas diffidatis ipsis cum honore suo inferre non posse. Et quia patrocinari non debent alicui fraus et dolus, presenti constitutione imperpetuum valitura sanccimus, diffidantes[K 1] huiusmodi quibuscumque dominis aut personis, cum quibus aliqui fuerint in societate, familiaritate vel honesta quavis amicicia conversati, sic factas vel fiendas in posterum non valere, nec licere pretextu diffidacionis cuiuslibet quempiam invadi per incendia, spolia vel rapinas, nisi diffidacio per tres dies naturales ipsi diffidando personaliter vel in loco, quo habitare consuevit, publice fuerit intimata possitque de intimacione huiusmodi per testes idoneos fieri plena fides. Quisquis secus quempiam diffidare et invadere modo premisso presumpserit, infamiam eo ipso incurrat, ac si nulla diffidacio facta esset; quem eciam tamquam proditorem per quoscumque iudices penis legalibus statuimus castigari.

Prohibemus eciam et dampnamus universas et singulas guerras et lites iniustas, cuncta quoque iniusta incendia, spolia et rapinas, indebita et inconsueta thelonea et conductus et exactiones pro ipsis conductibus extorqueri consuetas sub penis, quibus sacre leges premissa et eorum quodlibet sancciunt punienda.


[Cap. XVIII.] Littera intimacionis.

Vobis[1] illustri et magnifico principi domino marchioni Brandemburgensi sacri imperii archicamerario coelectori et amico nostro carissimo electionem Romanorum regis, que ex

  1. nur T verbessert richtig diffidaciones.

  1. Vgl. die Wahlausschreiben von 1291, Nov. 7. und Dez 7, MG. Const. III, Nr. 468. 469, S. 455 ff.; von 1314, Juni 5, Olenschlager, Staatsgeschichte, UB. Nr. 22, S. 61 und Kindlinger, Sammlung merkwürdiger Nachrichten S. 60 (Böhmer, Reg. Ludwigs d. B., Reichssachen Nr. 18); von 1346, Mai 20, Kindlinger a. a. O. S. 65 (Böhmer-Huber, Reichssachen Nr. 1) und von 1348, Dez. 30, Würdtwein, Subsidia VI, 253 (Böhmer-Huber, Reichssachen Nr. 67).
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 33. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/319&oldid=- (Version vom 1.8.2018)