Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/320

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
34 Zeumer, Goldene Bulle, II. Teil. [II,2


racionabilibus causis imminet facienda, presentibus intimamus vosque ex officii nostri debito ad electionem prefatam rite vocamus, quatenus a die tali etc. infra tres menses continuo computandos per vos seu nuncios aut procuratores vestros unum vel plures sufficiens mandatum habentes ad locum debitum iuxta formam sacrarum legum super hoc editarum venire curetis, deliberaturi, tractaturi et concordaturi cum aliis comprincipibus et coelectoribus vestris et nostris de electione futuri regis Romanorum in imperatorem postmodum favente Domino promovendi, in eodem mansuri usque ad plenam consummacionem electionis huiusmodi et alias facturi et processuri, prout in sacris legibus super hoc deliberate editis invenitur expressum. Alias, non obstante vestra seu vestrorum absencia, in premissis una cum aliis comprincipibus et coelectoribus nostris, prout legum ipsarum sanccivit auctoritas, finaliter procedemus.


[Cap. XIX.] Forma procuratorii mittendi per eum principem electorem, qui nuncios suos ad electionem faciendam duxerit destinandum.

Nos[1] talis Dei gracia etc. sacri imperii etc. Notum facimus tenore presencium universis, quod, cum electio Romanorum regis ex racionabilibus causis imminet facienda, nos de honore et statu sacri imperii solicitudine debita intendere cupientes, ne tam gravibus dispendiis periculose subiaceat, de fide et circumspectionis industria dilectorum nobis … et … fidelium nostrorum obtinentes utique presumpcionis indubie fiduciam singularem, ipsos et quemlibet eorum in[2] solidum, ita quod non sit melior condicio occupantis sed quod per unum (eorum) inceptum fuerit, per alium finiri valeat et licite terminari, omni iure, modo et forma, quibus melius et efficacius possumus seu valemus, nostros veros et legitimos procuratores et nuncios speciales facimus, constituimus


  1. Vgl. die Wahlprokuratorien von 1314, Mai 15. und Oktober 15, Olenschlager, Staatsgeschichte, UB. Nr. 21, S. 60 und Nr. 24, S. 62 (Böhmer, Reg. Ludwigs d. B., Reichssachen Nr. 17 und 35), aber auch das allgemeine Formular für Prokuratorien bei Johann von Bologna, Summa III, 3 f., Quellen und Erörterungen z. bayer. u. deutschen Gesch. IX, 2, S. 617 f.
  2. in solidum - occupantis Dig. III, 3, 32; vgl. das. XLII, 1, 19.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 34. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/320&oldid=- (Version vom 1.8.2018)