Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/321

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
II,2] Text. Cap. XIX. XX. 35


et ordinamus ad tractandum ubilibet una cum aliis comprincipibus et coelectoribus nostris tam ecclesiasticis quam secularibus et cum ipsis concordandum, conveniendum et concludendum de persona quacumque habili ac idonea in regem Romanorum eligenda et ipsis tractatibus super electione talis persone habendis pro nobis loco et nomine nostris interessendum, tractandum et deliberandum necnon vice et nomine nostris eandem personam nominandum et in ipsam consenciendum ac eam[K 1] in regem Romanorum, promovendum ad sacrum imperium, eligendum ac in animam nostram prestandum, quodcumque iuramentum necessarium, debitum seu consuetum fuerit circa premissa et quodlibet premissorum, alium vel alios procuratores in solidum substituendum et revocandum et omnia et singula faciendum, que in premissis et circa premissa eciam usque ad consumacionem tractatuum, nominacionis, deliberacionis et electionis huiusmodi de presenti faciende necessaria aut utilia fuerint seu eciam quomodolibet oportuna, eciam si premissa vel eorum quodlibet mandatum exigant speciale, eciam si maiora vel magis singulare fuerint supradictis, et que nosmet ipsi facere possemus, si huiusmodi tractatuum, deliberacionis, nominacionis et electionis future negociis presentes et personaliter adessemus, gratum et ratum habentes et habere volentes et nos perpetuo habituros firmiter promittentes, quicquid per antedictos procuratores seu nuncios nostros necnon substitutos aut substituendos ab ipsis seu eorum altero in premissis seu premissorum quolibet actum, gestum seu factum fuerit aut quomodolibet ordinatum.


[Cap. XX.] De unione principatuum electorum et iurium eis connexorum.

Cum[1] universi et singuli principatus, quorum virtute seculares principes electores ius et vocem in electione regis Romanorum in cesarem promovendi obtinere noscuntur, cum iure huiusmodi necnon officiis, dignitatibus et iuribus aliis eis

  1. So T. C; die übrigen eciam.

  1. Vgl. die Weistümer für Pfalz und Brandenburg vom 7. Januar 1356, insbesondere ersteres, Urkunden Nr. 21. 22.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 35. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/321&oldid=- (Version vom 1.8.2018)