Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/326

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
40 Zeumer, Goldene Bulle, II. Teil. [II,2


sordentibus sit et mors solacium et vita supplicium; denique iubemos eos esse notabiles sine venia, qui pro talibus unquam apud nos intervenire temptaverint. Ad filias sane eorum, quolibet numero fuerint, Falcidiam tantum ex bonis matris, sive testata sive intestata defecerit, volumus pervenire, ut habeant mediocrem pocius filie alimoniam, quam integrum emolumentum ac nomen heredis consequantur; mitior enim circa eas debet esse sentencia, quas pro infirmitate sexus minus ausuras esse confidimus. Emancipaciones[K 1] quoque, que a predictis sive in filios, post legem dumtaxat latam, sive in filias fuerit collata, non valeat; dotes, donaciones quorumlibet[K 2], postremo item alienaciones, quas ex eo tempore qualibet fraude vel iure factas esse constiterit, quo primum memorati de ineunda factione ac societate cogitaverint, nullius statuimus esse momenti. Uxores sane predictorum recuperata dote (si in ea condicione fuerint, ut, que a viris titulo donacionis acceperunt, filiis debeant reservare) tempore, quo usufructus absumitur, omnia ea fisco nostro se relicturas esse cognoscant, que iuxta legem filiis debebantur. Falcidia eciam ex hiis rebus filiabus tantum, non eciam filiis deputetur. Id quod de predictis eorumque filiis cavimus, eciam de satellitibus, consciis ac ministris filiisque eorum simili severitate censemus. Sane si quis ex hiis in exordio inite factionis studio vere laudis accensus ipse prodiderit factionem, et premio a nobis et honore donabitur; is vero, qui usus fuerit factione, si vel sero, tamen incognita adhuc consiliorum archana patefecerit, absolucione tantum ac venia dignus habebitur. Statuimus insuper, ut, si quid contra predictos principes electores ecclesiasticos vel seculares commissum dicatur, eciam post mortem rei id crimen instaurari posse. In hoc item crimine, quod ad lesam in principibus electoribus suis maiestatem pertinet, eciam in caput domini servi torquentur. Volumus insuper et presenti imperiali sanccimus edicto, ut[1] eciam post mortem nocencium hoc crimen inchoari possit, ut convicto mortuo memoria eius dampnetur et bona eius successoribus eius eripiantur; nam ex quo sceleratissimum quis ceperit consilium, exinde quodammodo sua mente punitus

  1. So statt emancipacio der Vorlage die gesamte Überlieferung. Dem falschen Plural entsprechend haben die Exemplare z. T. auch im folgenden geändert.
  2. quarumlibet C; quarumlibet rerum die Vorlage.

  1. Das im folgenden in petit Gedruckte ist aus Cod. Inst. IX, 8, 6 entnommen.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 40. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/326&oldid=- (Version vom 1.8.2018)