Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/330

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
44 Zeumer, Goldene Bulle, II. Teil. [II,2


manutergium, et descendens ah equo dabit aquam imperatori vel regi Romanorum manibus abluendis.

4. Comes palatinus Reni intrabit similiter super equo, habens in manibus quatuor scutellas argenteas cibis impletas, quarum quelibet tres marcas habeat in statera, et descendens ab equo portabit et ponet ante imperatorem vel regem in mensa.

5. Post hec rex Boemie archipincerna veniat similiter super equo, portans in manibus cuppam seu cyfum argenteum ponderis duodecim marcarum coopertum, vino et aqua permixtim impletum, et descendens de equo cyphum ipsum imperatori vel regi Romanorum porriget ad bibendum.

6. Sicut autem hactenus observatum fuisse comperimus, ita statuimus, ut peractis per principes electores seculares predictis eorum officiis ille de Falkenstein subcamerarius equum et pelves marchionis Brandemburgensis pro se recipiat, magister coquine de Nortemberg equum et scutellas comitis Palatini, vicepincerna de Lymburg equum et cyphum regis Boemie, vicemarescallus de Papenheim equum, baculum et mensuram predictam ducis Saxonie, si tamen ipsi in tali imperiali seu regali curia presentes existant et eorum quilibet in officio suo ministret; si vero ipsi vel eorum aliqui a prefata curia se duxerint absentandos, extunc imperialis vel regalis curie cotidiani ministri vice absencium, puta quilibet in loco eius absentis, cui in vocabulo seu officio communicat, sicut geret officium, sic tollat in premissis et fructum.


[Cap. XXVIII.]

1. Imperialis insuper mensa vel regia sic debet aptari, ut ultra alias aule tabulas sive mensas in altitudine sex pedum sit alcius elevata, in qua preter imperatorem Romanorum dumtaxat vel regem die solempnis curie nemo penitus collocetur. Sedes vero et mensa imperatricis sive regine parabitur a latere in aula, ita quod ipsa mensa tribus pedibus imperiali sive regali mensa sit bassior et totidem pedibus eminencior supra sedes principum electorum, qui principes suas inter se in una eademque altitudine sedes habebunt et mensas. Infra sessionem imperialem mense pro septem

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 44. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/330&oldid=- (Version vom 1.8.2018)