Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/332

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
46 Zeumer, Goldene Bulle, II. Teil. [II,2


imperialis sive regie sessionis, ubi sederit imperator vel rex Romanorum cum principibus electoribus ad celebrandas solempnes curias vel feuda, sicut premittitur[1], principibus conferenda.


[Cap.XXX.] De iuribus officialium, dum principes feuda sua ab imperatore vel rege Romanorum recipiunt.

1. Decernimus hoc imperiali edicto, ut principes electores ecclesiastici et seculares, dum feuda sua sive regalia ab imperatore vel rege recipiunt, ad dandum vel solvendum aliquid nulli penitus sint astricti; nam pecunia, que tali pretextu persolvitur, officiatis debetur. Cum ergo ipsi principes electores cunctis imperialis curie presint officiis, suos eciam habentes in officiis huiusmodi substitutos, datos ad hoc a Roman(orum) principibus et dotatos, videretur absurdum, quod substituti officiales a suis superioribus quocumque quesito colore encenia postularent, nisi forte ipsi principes electores sponte et liberaliter hiis aliquid largirentur.

2. Porro ceteri principes imperii ecclesiastici vel seculares, dum predicto modo eorum aliquis feuda sua ab imperatore Romanorum suscipit vel a rege, dabit officialibus imperialis sive regalis curie sexaginta tres marcas argenti cum uno fertone[2], nisi eorum aliquis privilegio seu indulto imperiali vel regali tueri se posset et probare se solutum vel


  1. Verweist auf den Inhalt des folgenden Kapitels, dessen Schluß dieser Absatz ursprünglich bilden sollte. Vgl. S. 45 u. a.
  2. Vgl. Urkunde Gregors IX. vom 10. Mai 1230, Wilmans, Westfäl. UB. IV, Nr. 175, S. 116: quondam frater Hermannus Hoter … O(livero) Sabinensi episcopo, tunc Padeburnensi, sexaginta quinque marcas et fertonem argenti apud Sanctum Germanum in recepcione regalium liberaliter mutuavit; Rudolfs I. Verfügung zu Gunsten der Äbtissin von Remiremont vom 28. Juli 1290, MG. Const. III, Nr. 434, S.421: cum abatissa Romaricensis post novam suam creacionem sua regalia … a nobis petere et recipere et tunc temporis sexaginta quinque marchas cum fertone officialibus nostre curie persolvere teneatur …; Revers des Bischofs Gottfried von Minden vom 7. Oktober 1309, MG. Const. IV, Nr. 333, S. 287 f.: recognoscimus …, quod honorabili domino cancellario pro iure curie domini regis racione regalium nostrorum, que ab ipso adepti sumus, quinquaginta octo marcas et unum fertonem examinati argenti … solvere tenebimur.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 46. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/332&oldid=- (Version vom 1.8.2018)