Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/333

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
II,2] Text. Cap. XXX. XXXI. 47


exemptum a talibus aut eciam aliis quibuscumque, que solvi in suscepcione feudorum huiusmodi consuevissent. Predictarum insuper sexaginta trium marcarum et fertonis divisionem faciet magister curie imperialis sive regalis hoc modo: primo enim decem marcas pro semet ipso reservans dabit cancellario imperialis sive regalis curie decem marcas, magistris notariis dictatoribus tres marcas et sigillatori pro cera et pergameno unum fertonem, ita videlicet, quod cancellarius et notarii principi recipienti feudum non ad aliud quam ad dandum sibi testimonialem recepti feudi seu simplicis investiture litteram sint astricti.

3. Item dabit magister curie pincerne de Lymburg de prefata pecunia decem marcas, magistro coquine de Nortemberg decem marcas, vicemarescallo de Papenheim decem marcas et camerario de Falkenstein decem marcas; tali tamen condicione, si ipsi et eorum quilibet in huiusmodi curiis solempnibus presencialiter assunt in suis officiis ministrando. Si vero ipsi vel aliqui eorum absentes fuerint, extunc officiales imperialis sive regalis curie, qui talibus presunt officiis, eorum, quorum supplent absenciam, singuli singulorum, sicut vicem nomenque et laborem sufferunt, sic lucrum et commoda reportabunt.

4. Dum[1] autem princeps aliquis equo vel alteri bestie insidens feuda sua ab imperatore recipit vel rege, equus ille seu bestia, cuiuscumque speciei sit, debetur superiori marescallo, id est duci Saxonie, si presens affuerit, alioquin illi de Papenheim eius vicemarescallo aut illo absente imperialis sive regalis curie marescallo.


[Cap. XXXI.]

Cum sacri Romani celsitudo imperii diversarum nacionum moribus, vita et ydiomate distinctarum leges habeat et gubernacula moderari, dignum est et cunctorum sapientum iudicio censetur expediens, quod electores principes, ipsius imperii columpne et latera, diversorum ydiomatum et lingwarum differenciis instruantur, ut plures intelligant et intelligantur


  1. Vgl. das Weistum des Pfalzgrafen Ruprecht I. vom 6. Dezember 1355, Urkunden Nr. 15.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 47. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/333&oldid=- (Version vom 1.8.2018)