Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/350

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
64 Zeumer, Goldene Bulle, II. Teil. [II,2


Rückseite unten links: approb., rechts: R. - Böhmer-Huber Nr. 1759. Vgl. Th. Lindner, Urkundenwesen Karls IV. S.97. 111. 121. - Das mit dem ersten Privileg (oben Nr. 4) Übereinstimmende ist durch kleineren Druck bezeichnet.


8.

Karl IV. bezeugt die Echtheit einer eingerückten ihm vom Pfalzgrafen Ruprecht dem Älteren vorgelegten Urkunde König Johanns von Böhmen (1339, März 18) über das Kurrecht des Pfalzgrafen Rudolf II. - Kaisersberg 1354, Mai 22.

Karolus dei gracia Romanorum rex Semper augustus et Boemie rex. Notum facimus universis, quod constitutus in nostri presencia illustris Rupertus senior comes Palatinus Reni, sacri imperii archidapifer et dux Bawarie, sororius et princeps noster dilectus, nobis quasdam litteras clare memorie illustris Iohannis quondam Boemie regis, genitoris nostri dilecti, curavit ostendere, ut de tenore ipsarum dignaremur testimonium perhibere, quarum tenor sequitur in hec verba:

Nos Iohannes dei gracia Boemie rex ac Lucemburgen(sis) comes notum esse volumus tenore presencium universis, nos vidisse et[K 1] plene perlegisse litteras serenissimi principis domini Ludowici Roman(orum) imperatoris et domini Ludowici marchionis Brandenburgen(sis) continentes ordinacionem et tractatum de … comitibus Palatinis Reni, quis ipsorum ius seu vocem eleccionis in Romano imperio seu rege Romanorum quamprimum eligendo habere merito deberet; ex quibus siquidem litteris predictis liquide apparet, excellenti principi domino Rudolfo comiti Palatin(o) Reni ac duci Bawarie, quamprimum oportunitas ad hoc se offerret, ut Romanorum rex eligi deberet, competere ius et vocem in eleccione dumtaxat et nulli alteri persone. Ea igitur per dictum dominum Rudolfum supplicatum nobis extitit, ut ordinacioni prefate in predictis litteris contente nostrum prebere vellemus consensum benevolum et assensum. Nos itaque tamquam is, ad quem hoc de iure sicut ad principem et coelectorem imperii spectare dinoscitur, supplicacionibus predicti domini … ducis annuere cupientes, prefatam ordinacionem


  1. ec Orig.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 64. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/350&oldid=3413026 (Version vom 1.8.2018)