Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/368

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
82 Zeumer, Goldene Bulle, II. Teil. [II,2


Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre maiestatis infringere vel ei ausu temerario contraire; si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem nostram et penam mille marcarum auri, quarum medietas erarii nostri seu imperialis fisci, reliqua vero dicti ducis et heredum suorum lesorum usibus applicetur, eo ipso tociens, quociens contrafecerit, se noverit irremissibiliter incursurum. Cum autem premissa omnia et singula tanquam Roman(orum) imperator statuenda et ordinanda duxerimus et solempniter decernenda, ea nichilominus omnia et eorum quodlibet ut rex Boemie sacri imperii archipincerna et princeps elector ex causis et racionibus superius expressatis ratificamus, approbamus et nostrum eis ac eorum cuilibet benivolum adhibemus consensum pariter et assensum. Presencium sub imperialis maiestatis nostre sigillo testimonio literarum.

Datum Nurinberg anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto, indictione IX°, IIII° Kalendas Ianuarii, regnorum nostrorum anno decimo, imperii vero primo.

Original im Hauptstaatsarchiv zu Dresden. Nach Abschrift von R. Salomon im Apparat der Mon. Germ. Siegel und Schnüre fehlen. Auf dem Buge: Per dominum Iohannem Luthomuschlensem episcopum cancellarium Nicolaus de Chremsir. Auf der Rückseite: R. Hertw[icus]. - Böhmer-Huber Nr. 6860.


19.

Erzbischof Gerlach von Mainz beurkundet ein von dem Kaiser und den Kurfürsten gefundenes Weistum über Kurrechtund Erzmarschallamt Herzog Rudolfs des Älteren von Sachsen und die Vererbung dieser Rechte nach der Primogeniturfolge. — Nürnberg 1356, Januar 2.

Gerlacus Dei gratia sancte Maguntine sedis[K 1] archiepiscopus sacri imperii per Germaniam archicancellarius omnibus in perpetuum. Regimini sancte Maguntine ecclesie auctore Domino presidentes nec non ex privilegio dicte ecclesie nostre in electione regis Romanorum in imperatorem promovendi ius ac vocem eligendi cum ceteris principibus electoribus obtinentes, ad illa dirigenda ac prospere promovenda nos


  1. s. M. 3.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 82. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/368&oldid=- (Version vom 1.8.2018)