Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/373

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
II,2] Urkunden, Nr. 20. 87


cessus et sentencias huiusmodi necnon execuciones et omnia ex eis vel aliquo eorum quovis modo secuta irritaverit penitus et cassarit. Adiciendo expresse et auctoritate simili decernendo, ut quemadmodum in predicto regno Boemie a tempore, cuius contrarii non habetur memoria, iugiter observatum existit, ita nulli prorsus principi, baroni, nobili, militi, clienti, civi, burgensi seu rustico, nulli demum persone seu incole regni Boemie sepedicti, cuiuscumque status, preminencie, dignitatis vel condicionis existant vel existat, a quibuscumque processibus, sentenciis interlocutoriis vel definitivis sive preceptis regis Boemie aut iudicum[K 1] Curie sue necnon execucionibus eorumdem contra se in regali iudicio seu coram regis, regni et curie predictorum iudicibus factis, latis vel habitis vel ferendis inantea seu fiendis ad quodcumque aliud iudicium liceat appellare, provocaciones quoque seu appellaciones huiusmodi, si quas contra hoc interponi contigerit, eo ipso viribus non subsistere et appellantes ipsos penam perdicionis causarum ipso facto statuens incurrisse. (IX) Necnon auctoritate imperiali et de certa sua sciencia declaraverit, quod ipse et omnes successores sui Boemie reges universas auri et argenti fodinas atque mineras stanni, cupri, ferri, plumbi et alterius cuiuscumque generis metalli et eeiam salis tam inventas quam inveniendas imposterum quibuscumque temporibus in regno suo Boemie predicto ac terris, dominiis, territoriis et districtibus eidem regno subiectis et omnibus pertinenciis suis tenere iuste possint et potuerint in preterito et legittime possidere necnon ludeos iusto titulo habuisse et habere et thelonea a preterito instituta seu indicta percipere et nova racionabiliter instituere potuisse et posse, (X) necnon monetas auri et argenti in omni loco et parte regni sui Boemie predicti et subditarum ei terrarum ac pertinenciarum, ubi ipse, heredes aut successores sui Boemie reges decreverint ipsisque placuerit, cudi facere et mandare sub omnibus modo et forma in predicto regno Boemie circa talia consuetis usque ad hec tempora laudabiliter observari, quodque virtute imperialis edicti et cousuetudine diucius introducta liceat Boemie regibus perpetuo tempore a quibuscumque principibus, magnatibus, comitibus ac personis aliis quascumque terras, castra, possessiones, predia sive bona emere, comparare, in donum vel donacionem ex quacumque causa aut in obligacionem


  1. iudicium Or.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 87. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/373&oldid=3413049 (Version vom 1.8.2018)