Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/374

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
88 Zeumer, Goldene Bulle, II. Teil. [II,2


recipere sub talium terrarum, castrorum, possessionum, prediorum seu bonorum condicione consueta, ut videlicet propria recipiantur vel comparentur propria, libera velud libera et ea, que dependent in feodum, similiter emantur in feodum seu donata ac comparata taliter teneantur, ita tamen, quod ipsi reges Boemie de hiis, que hoc modo comparaverint vel receperint et regno Boemie applicanda duxerint, ad consueta et debita iura de talibus sacro explenda et reddenda imperio perpetuo sint astricti, sicut in forma constitucionum predicti domini nostri imperatoris, quas desuper nostro et aliorum electorum principum consilio edidisse dinoscitur, plenius est expressum. Nos igitur premissa omnia et eorum quodlibet, sicut in solempnis curie Nurembergensis celebracione in commune consilium nobiscum et cum ceteris principibus coelectoribus nostris habitum per ipsum dominum nostrum dominum imperatorem deducta multoque studio ventilata et racionabilia fuerint iudicata, recognoscimus de nostro consilio et pleno processisse consensu ratificantes ac rata omnia et singula habentes et grata nostrum eis benivolum adhibemus ex certa sciencia consensum pariter et assensum. In cuius rei testimonium presentes literas fieri et nostri sigilli appensione fecimus comuniri.

Datum Nuremberg anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo sexto, in crastino epiphanie eiusdem.

Original im Haus-, Hof- und Staatsarchiv zu Wien. Nach einer von der Direktion mitgeteilten Abschrift. Siegel fehlt. — In vorstehendem Drucke sind die im wesentlichen mit c. VIII—X der Goldenen Bulle übereinstimmenden Teile durch kleinere Schrift bezeichnet. Die Kapitelzahlen sind in runden Klammern eingefügt. — Gedruckt nach alten Abschriften: M. Goldast, De Bohemiae regni iuribus ac privilegiis commentarii, Frankfurt 1627, App. S. 78 ff.; 2. Aufl. 1719, App. S. 98 f.; B. Balbinus, Miscellanea historica regni Bohemiae, Decadis I Iib. VIII, Prag 1688, S.64 ff.; Lünig, Reichsarchiv VI, 2, S. 42; Codex dipl. et epist. Moraviae IX, Brünn 1875, Nr. 1, S. 1 f. - Böhmer-Huber, Reichssachen Nr. 259.


21.

Karl IV. beurkundet als König von Böhmen ein von ihm und den übrigen Kurfürsten gefundenes Weistum über die Zulassung des Pfalzgrafen Ruprecht des Alteren zu allen Reichshandlungen der Kurfürsten und über die Untrennbarkeit seiner Kurwürde von der Pfalz. -— Nürnberg 1356, Januar 7.

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 88. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/374&oldid=- (Version vom 1.8.2018)