Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/378

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
92 Zeumer, Goldene Bulle, II. Teil. [II,2


Original im Geheimen Staatsarchiv zu Berlin. Nach einer Abschrift von F. Kern im Apparate der Mon. Germ. Siegel fehlt. — Böhmer-Huber, Reichssachen Nr. 257.


23.

Karl IV. schlägt in Anerkennung der ihm und dem Reiche vom Bischof Johann von Straßburg auf dem Nürnberger Reichstage erwiesenen besonderen Dienste weitere 5000 Goldgulden auf die der Straßburger Kirche zustehende Pfandschaft an Ortenberg, Offenburg, Gengenbach, Celle und der Vogtei in der Mortenau. — Nürnberg 1356, Januar 7.

| In nomine sancte et individue Trinitatis | feliciter amen. | Karolus quartus divina favente clemencia Roman(orum) imperator semper augustus et Boemie rex. | Ad perpetuam rei memoriam. Dum condiciones personarum et merita intenta meditacione revolvimus, de benignitate cesarea universis quidem nos in beneficiis exhibendis debitores esse prospicimus. Illis autem ad uberiora prestunda virtutum premia nos sentimus obnoxios, qui fidei sincere immota constancia erga sacrum semper claruisse noscuntur imperium, et pro insignibus virtutum operibus a sacro imperio maioribus meruerunt favoribus pre ceteris honorari. Hinc est, quod ven(erabilis) Iohannis Argentinen(sis) episcopi, principis, consang(uinei) et consiliarii nostri dilecti, varia probitatis merita ac gratissima pure fidelitatis obsequia, quibus idem celsitudini nostre placuit et placere non desinit, incessanter graciosius advertentes ac pensantes etiam non modica expensarum et sumptuum onera, que dictus episcopus sufferre non dubitavit presenciam nostram iuxta preceptum nostre celsitudinis accedendo et nobiscumque pro arduis imperii sacri negociis continuando nobisque in imperiali curia nostra in Nuremberg celebrata usque ad finalem eius exitum laboribus multis et sumptibus assistendo, ac propter premissa gratiam sibi et ecclesie sue cupientes de benignitate nobis innata facere specialem, sibi et eidem ecclesie sue in quinque milibus flor(enorum) auri boni et legalis ponderis pretextu laborum et expensarum suarum huiusmodi voluimus et de certa sciencia volumus racionabiliter ex certa sciencia obligari. Et

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 92. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/378&oldid=- (Version vom 1.8.2018)