Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/379

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
II,2] Urkunden, Nr. 23. 22. 93


quia iam dudum bone memorie Bertoldo quondam Argent(inensi) episcopo predecessori suo et Argentinen(si) capitulo de speciali gratia auctoritate Roman(a) regia, qua tunc temporis fungebamur, plenam licenciam et liberam potestatem indulsimus ad sacri imperii utilitatem et commodum singulare, ut infrascriptas municiones et bona, videlicet Ortemberg, Offemburg, Gengembach, Cellam et advocaciam Mortenowe cum fructibus, iuribus, utilitatibus, dominus, proventibus et pertinenciis suis ac iurisdicionibus universis, quibuscumque possint vel consueverint vocabulis appellari, a spectabili(bu)s Fridrico et Rudolfo marchionibus de Baden pro nongentis marcis puri argenti et legalis ponderis possent exolvere, sicut ipsi ea in summis eisdem totaliter exolverunt; ac demum de maturo consilio predictis Bertoldo quondam episcopo et capitulo Argentinen(sibus) quinque milia floren(orum) auri et ponderis eorumdem, in quibus eis propter multa grata servicia tam utiliter quam fideliter nobis et sacro imperio per ipsos exhibita racionabiliter obligati fuimus, supperaddend(o) duximus graciose: ideoque auctoritate imperiali presentibus ex certa sciencia decernimus vel pocius declaramus seu meliori forma et modo, quibus possumus, ordinamus, ut Argentinen(sis) episcopus, qui est et qui fuerit pro tempore, ac eius capitulum antedictum municiones et bona prefata cum omnibus et singulis eorum pertinenciis, dominiis, iuribus ac iurisdicionibus antedictis ultra summam nongentorum floren(orum) predictorum, in quibus ipsos ea exolvere benigne permisimus, ac etiam ultra illam quinque milium floren(orum) summam, quam, ut premittitur, eis superaddendam duximus, prout in prioribus litteris nostris super hoc editis regio vel imperiali sigillis nostris signatis clarius est expressum, teneant, habeant et possideant, etiam in hac ultima quinque milium florenorum summa a nobis et a sacro imperio nomine et titulo veri et iusti pignoris rite ac racionabiliter obligata et eciam obligatas sub omni modo et forma, quibus et sicut eadem omnia et eorum quodlibet virtute forme et continencie priorum nostrarum regalium vel imperialium litterarum, de quibus premittitur, possidere potuerunt seu possunt inantea et tenere. | Signum serenissimi principis et domini domini Karoli quarti Roman(orum) imperatoris invictissimi et gloriosissimi Boemie

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 93. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/379&oldid=- (Version vom 1.8.2018)