Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/382

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
96 Zeumer, Goldene Bulle, II. Teil. [II,2


9. Januar Erzbischof Wilhelm von Köln aus. Der größere Zusatz lautet hier, wie folgt:

Fuitque et est idem dominus Rudolfus Saxonie dux per prefatum dominum quondam Heinricum imperatorem, dum viveret, ac deinde per modernum dominum nostrum dominum Karolum imperatorem et per omnes alios principes electores pro principe electore reputatus semper et habitus, ut existit, et una cum eis ad omnes actus electori principi competentes absque contradiccione et questione admissus.


25.

Karl IV. verleiht dem Bischof Johann von Straßburg das Pfalbürgergesetz der Goldenen Bulle (c. XVI) als Privileg und wiederholt dieses vier Tage später. — Nürnberg 1356, Januar 8 und 12.

In nomine sancte et individue Trinitatis feliciter amen.

Karolus quartus divina favente[K 1] clemencia Romanorum imperator semper augustus et Boemie rex. Notum facimus tenore presencium universis, quod, licet alias imperialem legem de pfalburgeriis et eorum abolicione seu prohibicione generalem in solempni curia nostra imperiali cum omnibus principibus electoribus sacri imperii tam ecclesiasticis quam secularibus in Nuremberg celebrata duxerimus promulgandam, quia tamen evidens est et constat notorie, ecclesiam Argentinensem retroactis temporibus super hoc a sacro fore privilegiatam imperio, quod in eius territorio et toto districtu imperialibus privilegiis fuit et est districte prohibitum, ne quis cives, homines et subditos ipsius ecclesie in pfalburgerios auderet suscipere, et consuetudo contraria ymmo pocius corruptela legalibus sanctionibus inimica infra eiusdem ecclesie limites extitit totaliter extirpata, idcirco ad reprimendas perversorum hominum versucias et conatus, quibus nonnulli iamdicte Argentinensis[K 2] ecclesie cives, homines et subditi contra eandem ecclesiam eiusque pontifices in hiis, sicut frequenter accepimus, tam retroactis quam eciam modernis noscuntur temporibus multifarie deliquisse, eandem imperialem legem nostram ex certa scientia specialiter et expresse ad ipsam Argentinensem ecclesiam, ymmo ad eius cives, homines et subditos, cuiuscunque dignitatis, condicionis aut status


  1. fehlt 2.
  2. Argentinensium 1.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 96. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/382&oldid=- (Version vom 1.8.2018)