Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/386

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
100 Zeumer, Goldene Bulle, II. Teil. [II,2


26.

Karl IV. als König von Böhmen und Herzog Rudolf der Jüngere von Sachsen als Vertreter seines Vaters geben ihre Willebriefe zu vorstehendem Privileg vom 12. Januar 1356. — Nürnberg 1356, Januar 12.

A.

Karolus quartus divina favente clemencia Romanorum imperator semper augustus et Boemie rex. Notum facimus tenore presencium universis, quod cum inter ceteras imperiales leges, quas in presenti curia nostra imperiali in Nüremberg cum omnibus principibus electoribus tam ecclesiasticis quam secularibus ceterisque principibus et nobilibus ac nonnullis civitatibus celebrata, habito cum eisdem principibus [coelectoribus] nostris ut regis Boemie electoris sano consilio, dignoscimur edidisse, legem unam imperialem de prohibicione, penis et abolicione pfalburg[er]iorum duximus statuendum illamque, etsi constringere debeat subditos sacri Romani imperii generaliter universos, tamen specialiter ad Argentinensem ecclesiam, immo eius homines, cives et subditos, decernimus quadam singularitate referri debere specialiter et reflecti, quod eadem ecclesia, sicut est evidens et constat notorie, retroactis temporibus per sacrum privilegiata existit imperium, quod in eius territorio, iurisdictione et toto districtu imperialibus privilegiis fuit districte prohibitum, ne quis homines, cives et subditos dicte Argentinensis ecclesie in pfalburgerios auderet suscipere, ut consuetudo contraria immo verius corruptela legalibus sanctionibus inimica de dicte possessionis[K 1] ecclesie terminis extirpari. Cumque decrevimus ut predicti homines, cives et subditi Argentinensis ecclesie, cuiuscunque dignitatis, status vel condicionis existant, eadem lege nostra imperiali specialiter teneantur obnoxii et sint precise ligati, et transgressores eiusdem penas in ipsa lege contentas incidant eo ipso, ideoque tenore presencium ex certa sciencia profitemur, eandem legem imperialem, de qua supra fit mencio, de maturo nostro ut regis Boemie, sacri imperii archipincerne et principis electoris, et predictorum


  1. possessione Hs.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 100. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/386&oldid=- (Version vom 1.8.2018)