Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/388

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
102 Zeumer, Goldene Bulle, II. Teil. [II,2


libera ab eo legitime constitutus. Notum facimus tenore presencium universis, quod, cum serenissimus ac invictissimus princeps et dominus, dominus Karolus quartus divina favente clemencia Romanorum imperator semper augustus et Boemie rex, illustris dominus noster graciosus, inter ceteras leges imperiales, quas in presenti curia imperiali in Nürenberg nobiscum et cum aliis omnibus principibus tam ecclesiasticis quam secularibus coelectoribus nostris ceterisque principibus ac nobilibus et nonnullis civitatibus celebrata de nostro et eorundem coelectorum nostrorum pleno consilio dinoscitur edidisse legem unam imperialem de pfalburgeriorum prohibicione, penis et abolicione statuerit illamque, etsi generaliter constringere debeat subditos Romani imperii universos, tamen[K 1] specialiter ad Argentinensem ecclesiam ymo eius cives, homines et subditos decrevit quadam singularitate referri debere specialiter et reflecti, eo quod eadem ecclesia sicut est evidens et constat notorie, retroactis temporibus a sacro privilegiata existit imperio, quod in eius territorio iurisdictione et toto districtu imperialibus privilegiis fuit et est districte prohibitum[K 2], ne quis cives, homines et subditos ipsius Argentinensis ecclesie in pfalburgerios[K 3] auderet suscipere, ut consuetudo contraria, ymo pocius corruptela legalibus sanctionibus inimica infra eiusdem ecclesie limites plene et integraliter extirpetur. Decernens idem dominus noster dominus imperator, ut predicti cives, homines et subditi Argentinensis ecclesie, cuiuscunque condicionis dignitatis vel status existant, eadem lege specialiter teneantur obnoxii et sint precise ligati, et transgressores eiusdem penas in ipsa lege contentas incident eo ipso. Ideoque tenore presencium ex certa sciencia profitemur, subscriptam legem imperialem, de qua supra fit mencio, de maturo nostro et predictorum coelectorum nostrorum consilio processisse et imperiali auctoritate ad predictos Argentinensis ecclesie homines, cives et subditos reductam esse specialiter et reflexam, presertim quia eiusdem ecclesie subditos constat in his tam preteritis quam modernis temporibus multifarie deliquisse[K 4], prout in imperialibus literis super hoc editis clarius continetur. Cuius quidem legis


  1. tam Hs.
  2. perhibitum Hs.
  3. pfallburgerios Hs.
  4. deliquisse et Hs.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 102. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/388&oldid=- (Version vom 1.8.2018)