Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/407

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
II,2] Urkunden, Nr. 31. 31. 121


cerimoniis debitis et consuetis in civitate Metensi in omnium electorum ac aliorum plurimorum principum, comitum, baronum, procerum et nobilium presencia in feudum nobile et insigne contulimus et ipsum solempniter investivimus de eisdem, ipse quoque in die nativitatis Christi, in prefata civitate, dum solempnem imperialem nostram celebraremus curiam in reverendissimi in Christo patris domini Petragoriczen(sis) sacrosancte Romane ecclesie cardinalis, illustris Karoli ducis Normandie et aliorum multorum principum ecclesiasticorum et secularium presencia iuxta sui officii debitum velud ceteri electores principes coram nostra maiestate cerimonialiter et ea decencia, prout tenebatur facere, ministravit. Et ne inter heredes et successores ipsius eo defuncto super iure huiusmodi dubitacionum, questionum aut litium exurgant materie temporibus affuturis, decernimus et imperiali statuimus edicto: quod post eius obitum primogenitus filius ipsius vel eodem decedente, antequam filios procrearet, secundogenitus seu senior ordine geniture laycus dumtaxat in prescriptis principatibus et officio marescallie cum omnibus suis dominiis, iuribus et pertinenciis sibi succedat, et quod eidem vox, ius, auctoritas et potestas competat, quociens necesse fuerit, Romanum regem eligendi. Si vero prefatum Rudolfum modernum Saxonie ducem sine legittimis masculini sexus heredibus laicis de lumbis eius procreatis mori contingeret, extunc principatus, vox, ius, auctoritas et potestas eleccionis huiusmodi modo premisso ad seniorem fratrem eius per veram paternalem lineam descendentem, et ab eodem ad primogenitum seu seniorem filium eiusdem, eodemque sine legitimis masculini sexus heredibus laicis decedente ad illustrem Albertum, filium Ottonis quondam ducis Saxonie, fratris moderni Rudolfi Saxonie ducis, et ad eiusdem seniorem filium, eoque sine masculini sexus heredibus decedente ad proximiorem heredem secundum lineam paternalem laicum dumtaxat devolvi debet pleno iure. Et talis successio ac devolutio dehet, ut premittitur, in omnibus prescriptis sine innovacione perpetuis futuris temporibus inviolabiliter observari sub condicione infrascripta, ita videlicet, quod si aliquem ex eis modo predicto ab hac luce migrare contingeret, qui masculini sexus heredes legitimes laicos post

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 121. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/407&oldid=- (Version vom 1.8.2018)