Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/410

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Zur Navigation springen Zur Suche springen
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
124 Zeumer, Goldene Bulle, II. Teil. [II,2


Ego Iohannes Dei gracia Luthomuschlensis episcopus, sacre imperialis aule cancellarius, vice reverendi in Christo patris domini Gerlaci Moguntini archiepiscopi, sacri imperii per Germaniam archicancellarii, recognovi.

Original im Hauptstaatsarchiv zu Dresden. Nach Abschrift von F. Kern im Apparat der Mon. Germ. Goldbulle an gelber Seidenschnur. Auf dem Buge: Per dominum imperatorem Iohannes de Glacz. Auf der Rückseite oben: Rm. Iohannes. — Böhmer-Huber Nr. 2561.


32.

Karl IV. beurkundet dem Herzog Wenzel von Brabant, daß die Ausübung des Schwertträgeramtes durch Herzog Rudolf von Sachsen ihm an seinen Rechten nicht schädlich sein solle. — Metz 1356, Dezember 27.

Karolus quartus divina favente clemencia Roman(orum) imperator semper augustus et Boem(ie) rex. Notum facimus tenore presencium universis, quod, cum in solempni curia nostra imperiali, quam in civitate nostra Metensi sacratissimo die Nativitatis dominice cum universis principibus electoribus ecclesiasticis et secularibus, presentibus eciam aliis principibus, proceribus et nobilibus in multitudine numerosa, celebravimus, inter illustres Rudolfum ducem Saxon(ie) sacri imperii archimarescallum, avunculum nostrum, ex una et Wenceslaum Lucemburgen(sem), Lothoring(ie), Brabanc(ie) et Lymburg(ie) ducem sacrique imperii marchionem, fratrem nostrum, parte ex altera suborta fuisset materia questionis, quis videlicet eorum ensem imperialem in predicta et aliis solempnibus curiis imperialibus ante faciem maiestatis cesaree procedendo gestare seu imperatore vel rege Roman(orum) in mensa vel pro tribunali sedente coram eo tenere deberet, utroque ipsorum hec sibi competere contendente, nos volentes contencioni huiusmodi et scandalis, que nasci potuissent exinde, aditum precludere per semitam equitatis, habito cum electoribus et aliis principibus antedictis super hoc maturo consilio, considerantes, quod predictus frater noster ducatum Brabanc(ie) et marchionatum predictos, quorum virtute ensem ipsum ad gestandum, ut premittitur, et tenendum sibi dari petebat, a nostra celsitudine nondum suscepit in feudum nec de feudis

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 124. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/410&oldid=- (Version vom 1.8.2018)