Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/417

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
II,2] Urkunden, Nr. 35 131


limites seu terminos dicte ecclesie citari contingeret[K 1], comparere vel respondere minime teneantur, et citacio, processus aut sentencie interlocutorie et diffinit[iv]e contra non venientes a talibus iudiciis[K 2] extraneis late vel facte, fiende vel ferende necnon precepta et premissorum execuciones et omnia, que ex eis vel aliquo eorum quomodolibet sequi, attemptari possent vel fieri, irrita decernimus eo ipso. Adicientes expresse, quod nulli comiti, baroni, nobili, feudali, vasallo, castrensi, militi, clienti, civi, rustico, nulli demum persone ecclesie huius subiecte seu eius incole, cuiuscumque status, dignitatis vel condicionis existant, a processibus, sentenciis interlocutoriis et diffinitivis sive preceptis episcopi et ecclesie huiusmodi vel suorum officiatorum temporalium aut execucionibus eorundem contra se in episcopali seu officiatorum predictorum iudicio factis aut latis, habitis vel ferendis inantea seu fiendis ad quodcumque tribunal aliud liceat appellare, quamdiu in episcopi predicti et suorum iudicio querulantibus non fuerit iusticia denegata. Appellaciones contra hoc factas non recipi statuimus cassasque et irritas nunciamus. In defectu[K 3] vero iusticie in predictis omnibus ad imperialem dumtaxat curiam et tribunal ibidem seu iudicis inmediate in imperiali curia pro tempore presidentis[K 4] audienciam, et eciam eo casu non ad quemvis alium iudicem, sive ordinarium sive eciam delegatum, hiis, quibus denegata fuerit iusticia, liceat appellare. Quicquid vero contra premissa factum fuerit, sit irritum eo ipso. Hanc autem presentem nostram declaracionem et sanccionem cesaream propter quedam dubia, que ex ea possent suboriri, de illis dumtaxat feudalibus, vasallis et subditis deberi declaramus intelligi[K 5], qui feuda, bona et possessiones ab episcopo Argentinensi dependentes, que de temporali ipsius iurisdictione[K 6] consistunt, obtinere noscuntur et actualiter et realiter resident in eisdem. Si[K 7] vero tales episcopi Argentinensis vasalli et homines ab aliis eciam archiepiscopis, episcopis[K 8] sive principibus similia feuda possident et larem foverint in illis, extunc, si iidem archiepiscopi, episcopi vel principes ab imperio bannum habent et privilegium


  1. contingerit A.
  2. indicibus A.
  3. defectum A.
  4. possidentis A.
  5. intelligimus B.
  6. iurisdictionis B.
  7. Ei B. C.
  8. fehlt A. C.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 131. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/417&oldid=- (Version vom 1.8.2018)