Andria/Actus V

E Wikisource
 Actus IV


 830filiam ut darem in seditionem atque in ĭncertas nuptias,
eiu’ labore atque eiu’ dolore gnato ut medicarer tuo.
impetrasti: incepi, dum res tetulit. nunc non fert: feras.
illam hinc civem esse aiunt; puer est natu’: nos missos face.
SI. per ego te de͡os oro, ut nĕ ĭllis animum inducas credere,
 835quibus id maxume utilest illum esse quam deterrumum.
nuptiarum gratia haec sunt ficta atque incepta omnia.
ubi ea causa quam ob rem haec faciunt erit adempta his, desinent.
CH. erras: cum Davo egomet vidi iurgantem ancillam. SI. scio. CH. at
vero voltu, quom ibi me adesse neuter tum praesenserant.
 840SI. credo et id facturas Davo’ dudum praedixit mihi; et
nescio quĭ ‹ĭ›d tibi sum oblitus hodie, ac volui, dicere.

 ii Davos Chremes Simo Dromo[recensere]

DA. Animo nunciam otioso esse impero. CH. em Davom tibi!
SI. unde egreditur? DA. meŏ praesidio atque hospiti’. SI. quid ĭllud malist?
DA. ego commodiorem hominem adventum tempu’ non vidi. SI. scelus,
 845quemnam hic laudat? DA. omni’ res est iam in vado. SI. cesso adloqui?
DA. erus est: quid agam? SI. o salve, bone vir. DA. ehĕm Simo, o noster Chreme,

omnia adparata iam sunt intu’. SI. curasti probe.
DA. ubi voles accerse. SI. bene sane; id enĭmvero hinc nunc abest.
etiam tu hoc respondes quid ĭstic tibi negotist? DA. mihin? SI. ita.
 850DA. mihin? SI. tibi ergo. DA. modŏ introii. SI. quasi ego quam dudum rogem.
DA. cum tu͡o gnato una. SI. anne est intu’ Pamphilu’? crucior miser!
eho non tu dixti esse inter eos inimicitias, carnufex?
DA. sunt. SI. quor igitur hic est? CH. quid ĭllum censes? cŭm ĭlla litigat.
DA. ĭmmŏ vero indignum, Chreme, iam facinu’ faxo ex me audies.
 855nescioquis senex modo venit, ellum, confidens catus:
quom faciem videas, videtur esse quantivis preti:
tristi’ severitas inest in voltu atque in verbis fides.
SI. quidnam adportat? DA. nil equidem nisi quod ĭllum audivi dicere.
SI. quid ait tandem? DA. Glycerium se scire civem esse Atticam. SI. hem
 860Dromŏ, Dromo. DA. quid est? SI. Dromo. DA. audi. SI. verbum si addideris . . ! Dromo.

DA. audi obsecro. DR. quid vis? SI. sublimem intro rape hunc, quantum potest.

DR. quem? SI. Davom. DA. quăm ŏb rem? SI. quia lubet. rape inquam. DA. quid feci? SI. rape.
DA. si quicquam invenies me mentitum, occidito. SI. nil audio.
 DR. ego iam te commotum reddam. DA. tamen etsi hoc verumst? SI. tamen.
 865cura adservandum vinctum, atque audin? quadrupedem constringito.

age nunciam: ego pol hodie, si vivo, tibi
ostendam erum quid sit pericli fallere,
et ĭlli patrem. CH. ah ne saevi tanto opere. SI. o Chreme,
pietatem gnati! nonne te miseret mei?
 870tantum laborem capere ob talem filium!
age Pamphile, exi Pamphile: ecquid te pudet?

 iii Pamphilvs Simo Chremes[recensere]

PA. Quis me volt? perii, pater est. SI. quid ais, omnium . . ? CH. ah
rem potius ipsam dic ac mitte male loqui.
SI. quasi quicquam in hunc iam graviu’ dici possiet.
 875a͡in tandem, civi’ Glyceriumst? PA. ita praedicant.
SI.“ita praedicant”? ŏ ĭngentem confidentiam!
num cogitat quid dicat? num facti piget?
vidĕ num ei(u)s color pudori’ signum usquam indicat.

adeo[n] inpotenti esse animo ut praeter civium
 880morem atque legem et su͡i voluntatem patris
tamen hanc habere studeat cum summo probro!
PA. me miserum! SI. hem modŏne id demum sensti, Pamphile?
olim istuc, olim quom ita animum induxti tuom,
quod cuperes aliquo pacto efficiundum tibi,
 885e͡odem die istuc verbum vere in te accidit.
sed quid ego? quor me excrucio? quor me macero?
quor meăm senĕctutem huius sollicito amentia?
an ŭt pro hui(u)s peccatis ego supplicium sufferam?
immo habeat, valeat, vivat cŭm ĭlla. PA. mi pater!
 890SI. quid “mi pater”? quasi tŭ hŭius indigeas patris.
domus uxor liberi inventi invito patre;
adducti qui illam hinc civem dicant: viceris.
PA. pater, licetne pauca? SI. quid dices mihi? CH. at
tamen, Simo, audi. SI. ego audiam? quid audiam,
 895Chremē? CH. at tandem dicat. SI. age dicat, sino.
PA. ego me amare hanc fateor; si id peccarest, fateor id quoque.
tibi, pater, me dedo: quidvis oneris inpone, impera.
vis me uxorem ducere? hanc vis [a]mittere? ut potero feram.
hoc modo te obsecro, ut ne credas a me adlegatum hunc senem:

 900sine me expurgem atque illum huc coram adducam. SI. adducas? PA. sine, pater.
CH. aequom postulat: da veniam. PA. sine te hoc exorem. SI. sino.
quidvis cupio dum ne ab hoc me falli comperiar, Chreme.
CH. pro peccato magno paullum supplici satis est patri.

 iv Crito Chremes Simo Pamphilvs[recensere]

CR. Mitte orare. una harum quaevis causa me ut faciam monet,
 905vel tu vel quod verumst vel quod ipsi cupio Glycerio.
CH. Andrium ego Critonem video? certe is ĕst. CR. salvo’ sis, Chreme.
CH. quid tu Athenas insolens? CR. evenit. sed hicinest Simo?
CH. hic. CR. Simo . . SI. men quaeris? eho tu, Glycerium hinc civem esse ais?
CR. tu negas? SI. itane huc paratus advenis? CR. qua re? SI. rogas?
 910tune inpune haec facias? tune hic homines adulescentulos
inperitos rerum, eductos libere, in fraudem inlicis?
sollicitando et pollicitando e͡orum animos lactas? CR. sanun es?
SI. ac meretricios amores nuptiis conglutinas?
PA. perii, metuo ut substet hospes. CH. si, Simo, hunc noris satis,
 915non ita arbitrere: bonus est hic vir. SI. hic vir sit bonus?

itane adtemperate evenit, hodie in ipsis nuptiis
ut veniret, ant(e)hac numquam? est vero huic credundum, Chreme.
PA. ni metuam patrem, habeo prŏ ĭlla rĕ ĭllum quod moneam probe.
SI. sycophanta. CR. hem. CH. sic, Crito, est hic: mitte. CR. videat qui siet.
 920si mihi perget quae volt dicere, ea quae non volt audiet.
ego ĭstaec moveo aut curo? non tu tu͡om malum aequo animo feras!
nam ego quae dico vera an falsa audierim iam sciri potest.
Atticus quidam olim navi fracta ad Andrum eiectus est
et ĭstaec una parva virgo. tŭm ĭlle egens forte adplicat
 925primum ad Chrysidis patrem se. SI. fabulam inceptat. CH. sine.
CR. itane vero obturbat? CH. perge. CR. tum—is mihi cognatus fuit
qui e͡um recepit. ibi ego audivi ex illo sese esse Atticum.
is ibi mortuost. CH. ei(u)s nomen? CR. nomen tam cito tibi?
 928ª Phania? hem

perii! verum hercle opinor fu͡isse Phaniam; hoc certo scio,
 930Rhamnusium se aiebat esse. CH. o Iuppiter! CR. eadem haec, Chreme,

multi alii in Andro tum audi[ve]re. CH. utinam id sit quod spero! eho dic mihi,
quid eam tum? suămne esse aibat? CR. non. CH. quoiam igitur? CR. fratri’ filiam.
CH. certe meast. CR. quid ais? SI. quid tŭ ais? PA. arrige auris, Pamphile!
SI. qui credi’? CH. Phania illic frater meu’ fuit. SI. noram et scio.
 935CH. is bellum hinc fugiens meque in Asiam persequens proficiscitur:
tum illam relinquere hic est veritus.† postilla nunc primum audio
quid ĭllo sit factum. PA. vix sum apud me: ita animu’ commotust metu
spe gaudio, mirando tanto tam repentino hoc bono.
SI. nĕ ĭstam multimodis tu͡am inveniri gaudeo. PA. credo, pater.
 940CH. at mi unu’ scrupulus etiam restat qui me male habet. PA. dignus es
cum tu͡a religione, odium: nodum in scirpo quaeri’. CR. quid ĭstuc est?
CH. nomen non convenit. CR. fuit hercle huic aliud parvae. CH. quod, Crito?
numquid meministi? CR. id quaero. PA. egon huiu’ memoriam patiar meae
volŭptati obstare, quŏm ego possim in hac re medicari mihi?

 945heus, Chreme, quod quaeri’, Pasibulast. CH. ipsa ‹ea›st. CR. east.
PA. ex ipsa miliens audivi. SI. omnis nos gaudere hoc, Chreme,
te credo credere. CH. ita me dĭ ament, credo. PA. quod restat, pater . .
SI. iamdudum res redduxit me ipsa in gratiam. PA. o lepidum patrem!
de uxore, ita ut possedi, nil mutat Chremes? CH. causa optumast;
 950nisi quid pater ait aliud. PA. nempe id. SI. scilicet. CH. dos, Pamphile, est
decem talenta. PA. accipio. CH. propero ad filiam. eho mecum, Crito;
nam illam me credo haud nosse.—SI. quor non illam huc transferri iubes?
PA. recte admones: Davo ego ĭstuc dedam iam negoti. SI. non potest.
PA. qui? SI. quia habet aliud magis ex sese et maiu’. PA. quidnam? SI. vinctus est.
 955PA. pater, non recte vinctust. SI. haud ita iussi. PA. iubĕ solvi, obsecro.
SI. age fiat. PA. at matura. SI. eo intro. PA. o faustum et felicem diem!

 v Charinvs Pamphilvs Davos[recensere]

CH. Proviso quid agat Pamphilūs. atque eccum. PA. aliquis fors[itan] me putet

non putare hoc verum, at mihi nunc sic esse hoc verum lubet.
ego de͡orum vitam propterea sempiternam esse arbitror
 960quod volŭptates e͡orum propriae sunt; nam mi inmortalitas
partast, si nulla aegritudo huic gaudio intercesserit.
 sed quĕm ego mihi potissumum optem, nunc quoĭ haec narrem, dari?
CH. quid ĭllud gaudist? PA. Davom video. nemost quem mallem omnium;
nam hunc scio mea solide solum gavisurum gaudia.
 965DA. Pamphilus ubinam hic est? PA. Dave. DA. quis homost? PA. ego sum. DA. o Pamphile.
PA. nescis quid mi obtigerit. DA. certe; sed quid mihi ŏbtigerit scio.
PA. et quidem ego. DA. more hominum evenit ut quod sim nanctus mali
priu’ rescisceres tu quam ego ĭllud quod tibi evenit boni.
PA. Glycerium mea su͡os parentis repperit. DA. factum bene. CH. hem.
 970PA. pater amicu’ summu’ nobis. DA. quis? PA. Chremes. DA. narras probe.
PA. nec mora ullast quin eam uxorem ducam. CH. num illic somniat
ea quae vigilans voluit? PA. tum de puero, Dave . . DA. ah desine!
solus est quem diligant di. CH. salvo’ sum si haec vera sunt.

conloquar. PA. quis homost? [o] Charine, in tempore ipso mi advenis.
 975CH. bene factum. PA. audisti[n]? CH. omnia. age, me in tu͡is secundis respice.
tuos est nunc Chremes: facturum quae voles scio ĕsse omnia.
PA. memini: atque adeo longumst illum me exspectare dum exeat.
sequere hac me: intus apŭd Glycerium nunc est. tu, Dave, abĭ domum,
propera, accerse hinc qui auferant. em quid stas? quid cessas? DA. eo.
 980ne exspecteti’ dum exeant huc: intu’ despondebitur;
intu’ transigetur siquid est quod restet. Cantor. plaudite!

Exitvs Alter Svppositicivs[recensere]

PA. Te expectabam: est de tua re quod agere ego tecum uolo.
operam dedi ne me esse oblitum dicas tuae gnatae alterae:
tibi me opinor inuenisse dignum te atque illa uirum.
CHA. perii, Daue: de meo amore ac uita nunc sors tollitur.
 5CHR. non noua istaec mihi condicio est, si uoluissem, Pamphile.
CHA. occidi, Daue. DA. ah, mane. CHA. perii. CHR. id quam ob rem non uolui eloquar:

non idcirco quod eum omnino adfinem mihi nollem, CHA. hem. DA. tace.
CHR. sed amicitia nostra quae est a patribus nostris tradita,
non aliquam partem, sed studui adauctam tradi liberis.
 10nunc cum copia ac fortuna utrique ut obsequerer dedit,
detur. PA. bene factum. DA. adi atque age homini gratias.
CHA. salue, Chremes, amicorum meorum omnium
amicissime. quid? mihi non minus est gaudio
me repperisse, ut habitus antehac fui tibi,
 15quam mi euenire nunc id quod ego abs te expeto.
CHR. animum, Charine, quo[ad]cumque applicaueris
studium exinde ut erit tute existimaueris.
PA. id ita esse facere coniecturam ex me licet.
alienus abs te tamen quis tu esses noueram.
 20CHA. ita res est. CHR. gnatam tibi meam Philumenam
uxorem et dotis sex talenta spondeo.


 Actus IV