Seite:DE CDA 1-3 457.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 457 —
617.

1182. December 12. Lübbecke. Bischof Anno von Minden über die Bewidmung des Klosters Lamspringe durch den Herzog Heinrich (den Löwen) und den Markgrafen Albrecht (den Bären).

In nomine sanctae et individuae trinitatis Anno Dei gratia Mindensis episcopus. Ad pontificalis officii nostri debitum non incongrue pertinere arbitramur, ut ea, quae acL famulantium Deo consolationem sunt adminiculum, munifica principum largitione infra nostrae dioecesis terminos collata sunt, auctoritatis nostrae munimento roboremus et ne futuris temporibus cuiusdam malignitate alienari seu minui valeant, vivacis scripti per-petuo valitura firmitate prohibere studeamus. Inde est quod tarn praesentibus quampo-steris Christi fidelibus scire volentibus innotescere cupimus, qualiter nobis atque eccle-siae nostrae iam longo ex tempore familiarissimus Gerhardus venerabilis frater noster Lamspringensis praepositus nos adiens studiose postulavit, quatenus ea, quae nobilissimi principes Henricus dux et Adelbertus marchio in ecclesia Apelderen hereditaiia successione obtinuerunt quaeque Lamspringensi ecclesiae, quae in Hildesemensi episcopatu sita est, voluntaria largitione pro remedio animarum suarum devote contulere, episcopali nostro privilegio confirmaremus. Haec vero sunt, quae ipsi hereditario iure possessa legitimo-rum heredum suorum collaudatione praenominatae ecclesiae donaverunt Henricus dux de sua portione haec contulit: Leveren tres mansos, Hiddekestorp unum mansum, Saltorp unum, Neintorp unum, Veggentorp unum, Bechire tres coctiones salis, Wi-gradisen duos et dimidium, Reinestorp unum, Apelderen dotalem aream, tres mansos, Holthusen novem iurnales et fructus. Porro Adelbertus marchio itemque cum eo et post ipsum filius eius Theodericus de Wiribene praesente duce Henrico pari modo haec de sua portione donaverunt: in magno Hiddekestorp unum mansum, Saltorp duos, Alkestorp unum et ibidem dimidium fundum et decem iurnales, Venrotere fundum et dimidium mansum, Wengentorp fundum et dimidium mansum, Valden unum mansum, Bechire tres coctiones salis, Antentorp unum mansum, Re-teren unum, Wigredisen duos et dimidium mansum, Reinestorp unum, Appelderen unum, Levere fundum et dimidium mansum, Appelderen dotalem aream, in qua sunt tres mansi et eorum decimae, Holthusen novem iurnales. Nos itaque praetaxati fratris nostri petitione commoniti, tunc etiam propria benignitate, qua cunctis Deo servientibus obligari desideramus, inducti praememorata bona ecclesiae Appelderen, quae Lamspringensi ecclesiae eo modo, quo praedictum est, collata sunt, et decimam dotalium arearum decimamque trium mansorum Veggentorp ecclesiae in Appelderen in parte illa beneficii, quae Lamspring attinet, quam capellani quondam eorundem principum inter se divisam tenuerunt, auctoritate Dei omnipotentis sub banno beatorum apostolorum Petri et Pauli ac nostro perpetualiter confirmamus omnemque usum ipsorum, tarn in areis quam in agris, cultis sive incultis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, sylvis et aquarum syl-varumque utilitatibus, mancipiis utriusque sexus omnibusque simul commodis ad ipsa pertinentibus sanctionis nostrae praecepto stabilimus. Si qua igitur ecclesiastica saecu-larisve persona huius nostrae auctoritatis munimentum, pravo ingenio inducta, infirmare temptaverit, ream se in extremo examine sub districti iudicis horrenda sententia fore co-gnoscat et, nisi reatum suum correxerit, perpetuae ultionis poenas se subiturum pertimescat.

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 457. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_457.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)