Seite:DE CDA 1-3 515.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 515 —
697.

1195. {Januar—September). Bischof Gardolf von Halberstadt über die seitens des Abtes Siegfried von Nienburg geschehene Vereigenung der Kirche zu Wilsleben an das Kloster Hagenrode.

In nomine sancte et individne trinitatis Gardolfus Dei gratia Halberstadensis epi-scopus et nunc et in perpetuum. Quando homines de visis vel auditis testimoniüm de-bent perhibere, solent rem gestam immutare vel falsitatem veritati admiscere, unde ea fecimus scripto commendari, que nolumus ulla falsitate corrumpi.' Ea igitur, que ab epi-scopo Theoderico antecessore nostro rationabiliter sunt ordinata, iustum est, ut semper eadem illesa et inconvulsa servemus et banni nostri auctoritate pio religionis affectu confirmemus. Notum igitur esse volumus universis tarn presentis quam futuri temporis fidelibus, quod ecclesiam in Wellesleve, dum vacaret, ad sustentationem fratrum, qui in Hagenenrode Deo serviunt, Deo et beato Iohanni baptiste dominus Sifridus Nienburgen-sis abbas cum consensu fratrum suorum contulit. Ne autem predicta ecclesia legitimo sacerdote careat neve archidiaconus eiusdem loci aliquo iure suo privaretur, talis inter prepositum maioris ecclesie Gonradum, eiusdem ville archidiaconum, et prepositum Otto-nem de Hagenenrode compositio intervenit, videlicet ut vacante ecclesia de Wellesleve prepositus de Hagenenrode sacerdotem eligat eumque archidiacono offerat, qui de manu archidiaconi, quod sui iuris est concedere, suscipiet. Mansos autem ecclesie, qui sunt quatuor, prepositus coli faciet et pro eis statutum censum, hoc est xxxii solidos, sacer-doti solvet. Pro ampliori autem utilitate, quam sacerdos, si ipse agros coli faceret, forte perciperet, prepositus ei viii solidos addet, et sie sacerdos a preposito xl solidos annua-tim aeeipiet. Aream eciam, in qua sacerdos honeste habitare potest, prepositus ei pro-vidit Ea nichilominus, que de oblacionibus provenire possent, sacerdos libere pereipiet. Huius ordinationis testes sunt: Fridericus vicedominus de Halberstat, Lüdolfus prepositus de Kaldenbornen, Wilhelmus prepositus de Horenberch, Fridericus de Nienhagen, Witego, Benedictus, Lüdolfus de Horedorp, Theodericus de Swanebeke. Facta est autem hec conscriptio anno incarniationis Domini m°.c0.xc0v°, indictione xiiia, presidente sancte Romane ecclesie Gelestino papa, regnante Heinrico Romanorum impe-ratore, ordinationis nostre anno seeundo.

Aus dem Original im GesammtarcMve su Dessau: das an einem Pergamentbande angehängt gewesene Siegel verschwunden. — Wegen ind. iij vor September ausgestellt.
698.

1195. October 24. Gelnhausen. Kaiser Heinrich VI bestätigt im Beisein des Herzogs Bernhard von Sachsen die vom Erzbischofe Hartwig II von Bremen dem Grafen Adolf von Schauenburg übertragenen Besitzungen.

— — — Ad cuius rei certam et perpetuam in posterum evidentiam presentem inde paginam conscribi et maiestatis nostre sigillo iussimus insigniri. Huius rei testes sunt: Cunradus Moguntinus archiepiscopus, Hermannus Monasteriensis episcopus, Ber-

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 515. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_515.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)