Seite:DE CDA 1-3 519.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 519 —

coram nobis et maxirae que per nos ordinantur, iusta decent esse et rationabilia, ita quoque studeamus eadem a nobis roborari auctorabilis testimonii constantia, ne post-modum contra hec malignandi locum habeat cuiusquam adversantis controversia. Qua-propter ad notitiam omnium tarn futuri quam presentis temporis Christi fidelium per-venire volumus, quod frater noster carnalis Hermannus de Hertbeke bona quedam pa-trimonii sui, scilicet Septem mansos et dimidium in Bodhesleye sitos et silvam iuxta Burcharderod ecclesie sancti Nicolai in Asmersleve nobis una cum fratre nostro Ottone de Hertbeke, suis legitimis heredibus, presentibus et*voluntarie in hoc consentientibus vendidit et eadem bona in presentia ducis Bernardi et comitis in eodem loco sineullius reclamatione et contradictione ecclesie predicte assignavit et tradidit. Ne ergo hoc in posterum cuiusquam possit irritare temeritas et ne eadem bona ecclesie iam dicte collata attemptet aliquomodo inpetere alicuius presumptuosa inportunitas, super hoc adhibita est nostri sigilli testimonialis auctoritas. Id ipsum quoque auctoritatis nostre banno confirmantes statuimus, ut quicunque hoc factum violare presumat, nisi resipiscat, ex-communicationi et tremende divine ultioni perpetuo subiaceat Huius autem facti testes sunt: Conradus maioris ecclesie nostre prepositus, canonici quoque Wernerus decanus, Conradus camerarius, Fridericus vicedominus, Burchardus de Sladem, Geroldus celle-rarius, Otto, Anno, Romarus, Bertoldus abbas de Ylsineburch, Henricus abbas de Con-radesburch, Wedheroldus abbas de Gozeke, Hermannus abbas de Wimedeburch, Ludolfus prepositus de Caldenburnen, Theodericus1 prepositus de Sceninge, Hermannus1 prepositus de Hamersleve; nobiles quoque Bernardus dux, Fridericus de Hakebornen, Albero de Bisenrodhe, Gunzelinus de Grozuc, Otto de Swanebeke; ministeriales quoque Geve-hardus de Alvenesleve, Henricus de Eilenstede, Iohannes de Gatersleve, Tidericus de Summeringe, et alii quam plures, tarn laici quam clerici.

Acta sunt autem hec et confirmata in celebri synodo nostra Gatersleve, anno incarna-tionis Domini mmo.cmo.xcmo.v, indictione ....

Aus dem Original im Hauptarchive zu Bernburg mit ziemlieh gut erhaltenem, an einem Pergament" streifen hangendem Siegel des Bischöfe Oardolf. Gedruckt-. v. Seinemann Albrecht der Bär 492—493. — 1. Der Platz für diese zwei Namen ist unausgefüllt geblieben.
703.

(1195.) Die Aebtissin Agnes von Quedlinburg über die Wiedereinlösung verschiedener stiftischer Besitzungen, darunter auch einer solchen zu Hoim.

In nomine sancte et individue trinitatis ego Agnes in Quidelingeburg abbatissa, huius nominis secunda, Christi fidelibus in perpetuum. — — — Hec igitur sunt, que multo labore et sumtibus diversa diversis in locis redemimus: — — — ab heredibus domini Bertoldi de Hoiem redemimus cl marcis unum territorium in Hoiem, unum mo-lendinum xii maldros solvens, unam silvam in Suderoth, unum salictum hoc est Witholt et ii prata — — — In villicatione Marsleve redemimus a Friderico de Gerenroth tres mansos xij marcis. — — —

Vollständig gedruckt'. Erath cod. dipl. Quedl. 109; Ketiner antiqq. Quedlinb. 206. Diese undatirte Urkunde der Aebtissin Agnes (1184—1203) wird bald nach no. 692 ausgestellt sein.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 519. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_519.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)