Seite:DE CDA 1-3 534.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 534 —
721.

1197. (Januar — September). Erzbischof Ludolf von Magdeburg schlichtet in Verbindung mit dem Abte Reinbodo vom Kl. Bergen und dem Propste Ludolf von Kaltenborn einen Streit der Klöster Pforta und Goseck über verschiedene einst (1183) mit Einwilligung des Erzbischofs Siegfried von Bremen und seines Bruders Dietrich von den Mönchen zu Pforta erkaufte Güter.

Ludolfus divina favente dementia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus, Reinbodo abbas in Monte, Ludolfus prepositus Galdenburnensis. lustum et conveniens reputamus, ut quod nobis et ecclesia teste racionabiliter fuit ordinatum, robur accipiat firmitatis et auctoritatem debeat omnimodam optinere. Proinde tarn presentibus quam generacioni omni que Ventura est intimamus, quod fratres de Porta xvi mansos cxxx marcis emerant ab Ermenoldo abbate de Gozk, qui sine consensu conventus sui eos di-citur vendidisse, sed Sifridi Bremensis archiepiscopi et fratris eius Teoderici comitis, qui erant procuratores ipsorum, conniventia et privilegio accedente, dyocesani vero epi-scopi, videlicet Halberstadensis, autentico incaute neglecto. Unde successor Ermenoldi Wideroldus abbas eosdem Portenses super iniusto contractu inpetens nos a sedeaposto-lica iudices inpetravit. Post longam vero alterutro disputacionem hoc equabili consilio fuit inter eos discordia complanata, ut Portenses fratribus de Gozk mansum unum ta-lentum solventem adiunctis x marcis in perpetuos usus donarent vel pro universo sim-pliciter xxx marcas, et sie Portenses in reliqua bona memorata quiete et sine questione qualibet optinerent. Hanc ergo eorum convencionem, quam partis utriusque consensus voluntarius comprobavit, firmissimam perpetuo decernimus et ratam haberi ac, ne quis in posterum retraetare vel in questionem revocare presumat, auetoritate Dei omnipoten-tis et beatorum apostolorum Petri et Pauli ac domini Celestini pape iii, cuius in hoc negocio funeti sumus auetoritate, districte et sub interminacione exeommunicacionis man-damus. Huius rei testes sunt: Helembertus Havelbergensis episcopus, Rukkerus maior prepositus Magdeburgensis, Heinricus decanus, Albertus camerarius, Heinricus prepositus Angarensis, magister Hugo canonicus Hildensemensis, magister Iohannes Goslarien-sis, magister Bernardus canonicus saneti Nicolai Magdeburgensis, Wiggerus canonicus sancte Marie Magdeburgensis et Bernardus in Gratia Dei, et alii quam plures. Actum est hoc anno dominice incarnationis m.axcvii, indictione xv, coneurrente ii, epaeta nulla.

Aus dem Copiatöuehe des Kl. Pforta in der dortigen SchulöibliotheS. Gedruckt: Schottgen analeet. monast. Porten». 8; eiusdem opuseula minor. 261; in deutscher Uebersetzung: Wolf Chronik des Kl. Pforta I. 233. — Vergl. no. 622 und 687. — Wegen ind. xv vor dem September ausgestellt.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 534. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_534.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)