Seite:DE CDA 5 014.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
13.

1380. August 3. Fürst Johann II von Anhalt bewidmet die Kirche S. Bartholomäi zu Zerbst mit zwei Gärten ausserhalb dieser Stadt in der Nähe und gegenüber der Kapelle des h. Geistes.

In nomine Domini amen. Johannes Dei gracia princeps in Anhalt et comes Asschanie universis ac singulis Cristi fidelibus nobis in Domino sincere dilectis karitatis vinculum, que exsuperat omnem sensum mortalium et spem future glorie in sorte bea- torum. Quia, ut ait apostolus1, nos autem non spiritum huius mundi accepimus sed spiritum, qui ex Deo est, ut sciamus, que ex Deo donata sunt nobis, ne ergo in suis datis'comparemur maus et ingratis, qui pre ceteris plus accepisse cernimur, gravius inde iudicemur, ipse Dominus nos instruit de sua largitate pie grates agere et de magnis partem saltem reddere, hoc verbo salutari dicens: ,Da michi de eo, quod dedi tibi de meo, da et reddo, habuisti me largitorem, facito debitorem.' Hinc est quod nos Johannes princeps memoratus publice per presentem litteram recognoscimus, quod ex voluntate libera et certa prescientia, instinctu vere pietatis ad honorem omnipotentis et miseri- cordis Dei, gloriose matris et virginis Marie, beati Bartholomei apostoli et omnium sanctorum dedimus libere et appropriavimus et presentis littere testimonio damus, uni- mus et appropriamus auctoritate et posse nostri principatus ecclesie collegiate b*eati Bartholomei apostoli in Cerwist, Brandeborgensis dyocesis, duos ortos sitos extra muros civitatis Czerwist prope et econtra capellam sancti spiritus, quos olim discreti viri do- mini Johannes de Leppthow, Syfridus in der Brucstraten et Heyne Dunker hereditarie pro tempore tenuerunt, dicte ecclesie sancti Bartholomei cum omni iure, libertate, fundo, fructibus et proventibus, cum omnibus suis pertinenciis unitos permanere et annexos. Quos quidem ortos absolvimus presentibus et integre eximimus ab omni exactione, im- peticione sive pactis, quocumque nomine censeantur, que nobis, nostris heredibus et successoribus aut aliis quibuscumque actenus conpetere poterant in eisdem aut aliquo modo possent in futurum, nullo prescripcionis seu conswetudinis iure cuiquam in con- tradictionem suffragante. Itaque dicta bona integre per nos derelicta mutuo consensu et optato statuimus dicte ecclesie et eiusdem divini officii ad cultum ampliorem, prout dilecti nostri decanus et capitulum pro se et suis fidelibus successoribus piis votis se obligaverunt et presentibus se astringunt, ut singulis diebus tarn feriatis quam festivis velint et debeant immediate dicto completorii officio unam de canticis aut aliam anty- phonam diei seu festo consonam in laudem singularem et memoriam continuam gloriose virginis Marie congrua devotione decantare. Et pro huiusmodi laude una marca sin- gulis annis de proventibus dictorum ortorum dominis in choro quater in anno in festis quatuor temporum distribuetur, reliqua vero pars reddituum eorundem ministrabitur in anniversariis fidelium, quibus hec eciam conparata sunt et annexa. Testes huius dona- cionis sunt: nostri fideles et dilecti Johannes de Branderz, Albertus de Ysenburg, Ghe- rold Grubans et Albertus de Czerwist, et quam plures alii fide digni et honesti. In quorum evidens testimonium et memoriale perseverans nos Johannes princeps prefatus dedimus hanc litteram nostri principatus sigillo debite communitam.

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus. Fünfter Theil. 1380-1400.. Dessau: Emil Barth, 1881, Seite 14. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_5_014.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)