Seite:De DZfG 1890 04 336.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
30.
Libens parcit humili et est pius blando,

Superbus rebellibus, crudelis nephando,
Audax, fortis, dapsilis ita, quod in dando,
Sicut decet, respicit, qualiter et quando.

31.
Hunc natura provida fecit sic audacem,

Ut ejus audacia mundo daret pacem.
Consultor est procerum, linguamque loquacem[x 1]
Contempnit nec reputat eam efficacem.

32.
Videtur ad oculum, quod sicut faville[x 2]

Centum de regalibus vix resistunt mille,
Nec murorum ambitus, nec clausura ville
Prosunt, nec munimina – sic est fortis ille!

33.
Matfredus[x 3], qui magice nitebatur carte,

Novit, de qua Carolus serviebat arte –
Infaustis auspiciis victa sua parte
Transiectus[x 4] arundine cecidit in marte.

34.
Erubescat impius in sermone meo,

Set fidelis gaudeat de tanto tropheo,
Plebs[x 5] Israelitica laudes egit deo
Facto jactu lapidis magno philisteo.

35.
Post cruentum obitum crudi Pharaonis

Regnum fuit traditum in manum leonis,
Per quem sic defenditur a fraude predonis,
Quod fulcitur regio rebus valde bonis.

36.
Crevit autem postmodum in orbe tumultus,

Multus sanguis jacuit in herba[x 6] sepultus[x 7].
Unde Theotonicus dolet inconsultus
Nec letatur plurimum Yspanus incultus.

37.
Insurrexit itaque contra servum Christi

In excelso brachio set in hora[x 8] tristi
Conradinus juvenis, cui virga fuisti
Alme pater, perditos qui nos redemisti.

38.
Istum juvat[x 9] juvenem Henricus Yspanus

Elatus in animo, senator Romanus.
Set rex carus Karolus, verus Christianus,
Ad pugnandum preparat fortunatas manus.

Anmerkungen (x)

  1. Cod.: locacem.
  2. Die drei letzten Worte von späterer Hand.
  3. so Cod.
  4. Cod.: traniectus.
  5. Cod.: Ples.
  6. Cod.: erba.
  7. Cod. p. 107.
  8. Cod.: ora.
  9. Cod.: iuauat.
Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Deutsche Zeitschrift für Geschichtswissenschaft. Freiburg i. Br.: Akademische Verlagsbuchhandlung von J. C. B. Mohr, 1890, Seite 336. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_DZfG_1890_04_336.jpg&oldid=- (Version vom 13.10.2022)