Seite:De Zeumer V2 002.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.


dant regi tot servitia, quot sunt dies in anno, et XL plus. Item notificamus tamen vobis, quod sit regale servitium in Saxonia. Sunt XXX magni porci, III vacce, V porcelli, L galline, L ova, LXXXX casei, X anseres, V carrate cerivisie, V libre piperis, X libre cere, vinum de cellario suo ubique Saxonie.

Item iste sunt curie de Francia circa Rhenum: Tijla II regalia servitia; item Numaca VIII; item Aquisgrani VIII; item Compendium II; item Dura II; item Reimaia II; item Syncika II; item Hambrestein II; item Andernaca II; item Bobarda III; item Ingleheim III; item Luthera VIII; item Brie Castrum VIII; item Tydonisvilla III; item Floringia VII; item Salotra VII; item Surie VII; item Hasela I; item Nerestena I; item Triburia IIII; item Frankenevort III. Item [iste] sunt curie de Francia. Tantum dant: XL porcos, VII porcellos lactantes, L gallinas, V vaccas, quingenta ova, X anseres, V libras piperis, nonaginta caseos, X libras cere, IIII carratas vini magnas.

Item iste sunt curie de Bawaria: Nuremberc dat II regalia servitia; item Grenda I; item Scybol I; item Botinga I; item Wizenborc I; item Nuremberc castrum VII; item Havemberc VII; item Gradinga V; item Nuvemburc super Danubium II; item Crusa III; item Nuerenwat cum multis mansis; item Turenberc II. Item iste sunt curie de Bawaria, dant XXVI regalia servitia, et tam magna sicut illa de Francia.

Item iste sunt curie de Lombardia: item Septima dat II regalia servitia; item Turrin allodium suum; item Susa II mille marcas; item Avilana castrum mille marcas; item Ploszascum CCCCC marcas; item Cara sex marcas; item Tastusta VC marcas; item Vivel VC marcas; item Saluza CC marcas; item Albinga CC marcas; item Seduna civitas CC marcas; item Tarcul, item Cavalar, item Canella civitates dant VIII servitia.

Item Naum X regalia servitia; item Rubianacum I; item [ad] Sanctum Georgium V; item Gamunda IIII; item Marona VIII; item Zeca III; item Retor II; item Bijpont II; item Basiliadus II; item Vigiula nobilis curia; item Tronibal nobilis curia; item Lombel; item Montilin; item Curana cum magnis appendiciis. Item iste sunt curie de Lombardia. Tantum dant quot nullus potest enarrare nec investigare, nisi prius veniamus in Lombardiam.


Nr. 3. (2). Bericht über den Mainzer Reichs-Landfrieden Heinrichs IV. – 1103, (Jan. 6.)
MG. Const. I, Nr. 74, S. 125 f. Vgl. Vita Heinrici IV. c. 8.

Anno ab incarnatione Domini millesimo CIII. Heinricus imperator Mogontiae pacem sua manu firmavit et instituit, et archiepiscopi et episcopi propriis manibus firmaverunt. Filius regis iuravit et primates totius regni, duces, marchiones, comites et alii quam multi. Dux Welfo et dux Pertolfus et dux Fridericus iuraverunt eandem pacem usque ad Pentecosten et inde per IIII annos. Iuraverunt, dico, pacem aecclesiis, clericis, monachis, laicis: mercatoribus, mulieribus, ne vi rapiantur, Iudeis.

Iuramentum tale est: Nullus alicuius domum hostiliter invadat nec incendio devastet, nullus aliquem capiat propter pecuniam, nec vulneret, nec percutiat, nec interficiat. Et si quis hoc fecerit, oculos vel manum amittat. Si quis eum defenderit, eandem poenam patiatur. Si in castrum fugerit, per III dies obsessum a coniuratoribus disperdatur. Si quis effugerit hoc iudicium, beneficium si habet, dominus suus sibi auferat, patrimonium cognati sui illi auferant. Si quis furtum fecerit valens V solidos vel plus, oculos vel manum amittat. Si furtum commiserit valens minus V solidos, capillos amittat et virgis cedatur et furtum reddat; et si ter tale furtum fecerit vel

rapinam tercia vice, oculos vel manum amittat. Si in via occurrerit tibi inimicus tuus,

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 2. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_002.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)