Seite:De Zeumer V2 038.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


(M) Signum domini Friderici secundi Romanorum regis et semper augusti et regis Sicilie.

Ego Chunradus Metensis et Spirensis episcopus inperialis aule cancellarius vice domini Sifridi Maguntini archiepiscopi et tocius Germanie archicancellarii recognovi.

Acta sunt hec Erbipolim anno ab incarnacione Domini millesimo ducentesimo sextodecimo, regnante gloriosissimo domino Friderico Dei gratia secundo Romanorum rege et semper augusto et inclito rege Sicilie, anno Romani regni eius quarto, Sicilie vero octavodecimo feliciter.

Datum per manus Bertoldi de Niffen regalis aule prothonotarii, anno prenotato, Idus Maii, indictionis quarte.


Nr. 34. (31). Mitteilung Friedrichs II. an ein Domkapitel über Heranziehung eines Kanonikers zum Hofdienste. — 1217, Nov. 17.
MG. Const. II, Nr. 60, S. 74.

F. Dei gratia Romanorum rex semper augustus et rex Sicilie dilectis et fidelibus suis, preposito, decano aliisque canonicis Misnensibus gratiam suam et omne bonum.

Devotionis et fidelitatis obsequia, que dilectus noster magister Nicolaus domini pape subdiaconus et vester canonicus nostre serenitati exhibuit, attendentes, ipsum in familiaritatem nostram plenarie recepimus et eum modis omnibus secundum ipsius honestatem intendimus honorare. Unde quia ipsum pro nostrorum promotione negotiorum plurimum habemus necessarium, rogamus dilectionem vestram, ut eum, quam diu fuerit nobiscum, ipsum absentem tanquam presentem reputetis, cum regalis sit iuris, unum de qualibet ecclesia cathedrali ad nostra obsequia posse assumere[1]. Scituri, quod ecclesiam vestram ipsius servitii et dilectionis intuitu efficaciter intendimus defendere et ad maiora pro posse promovere.

Datum apud Aldinbure, XV. Kalendas Decembris, indictione VI.


Nr. 35. (32). Testament Kaiser Ottos IV. - 1218, Mai 18.
MG. Const. II, Nr. 42, S. 52 f.

In nomine sancte et individue Trinitatis. Dei gratia Otto quartus Romanorum imperator et semper augustus dilectis fidelibus suis Heinrico fratri suo palatino comiti Rheni, ministerialibus suis et universis burgensibus in Bruneswic et omnibus hoc scriptum intuentibus salutem in eo qui est salus omnium.

1. Que temporaliter acta sunt, ne instabilem temporis sequantur naturam, testimonio literarum memorie sunt commendanda. Nos igitur ob remedium anime nostre testamentum nostrum facientes, omni affectione qua possumus te, frater Heinrice palatine comes Rheni, rogamus, ut si Deus, in cuius ditione cuncta sunt posita, preceptum suum de nobis fecerit, ut universe carnis viam ingrediamur, quatinus pro amore Dei et in ea fide, qua nobis hominio et fraternitate astrictus es, sanctam crucem, lanceam et coronam, dentem sancti Iohannis baptiste et imperialia insignia, preter pallium nostrum, quod dandum est ad Sanctum Egidium, viginti septimanas post decessum nostrum conserves et nulli hominum sub celo representes, nisi ei quem principes unanimiter elegerint et iuste, aut ei, qui nunc est electus, si principes in eum consenserint; et pro hiis representandis, pro honore Dei et nostra salute, nullam acceptes pecuniam, nisi nostrum et tuum Patrimonium per ipsa imperialia possis requirere; quod si non potest fieri, super gratiam ipsius, qui habiturus est regnum, que prefata sunt omnia resignes. Rogamus etiam vos,

  1. Vgl. die „ersten Bitten“ unten Nr. 84.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 38. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_038.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)