Seite:De Zeumer V2 052.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


Testes sunt hii: Siffridus Maguntinus electus, Th. Treverensis, A. Magdeburgensis, H. Coloniensis archiepiscopi; H. Wirceburgensis, H. Wormaciensis, . . Argentinensis, . . Spirensis, . . Augustensis, . . Curiensis episcopi; Sancti Galli, Wizenburgensis et Brumensis abbates; Meranie, Luturingie, Brabantie duces, et alii quam plures.

Data apud Wormatiam in curia sollempni, anno Domini MCCXXX primo, Kal. Maii, indictione quarta.


Nr. 48. (45). Reichsspruch über das Recht der Landstände. — 1231, Mai 1.
MG. Const. II, Nr. 305, S. 420.

H(einricus) Dei gratia Romanorum rex et semper augustus universis imperii fidelibus gratiam suam et omne bonum. Notum esse cupimus universis, quod nobis aput Wormaciam curiam solempnem celebrantibus in nostra presencia petitum fuit diffiniri: si aliquis dominorum terre aliquas constituciones vel nova iura facere possit, melioribus et maioribus terre minime requisitis. Super qua re requisito consensu principum, fuit taliter diffinitum: ut neque principes neque alii quilibet constituciones vel nova iura facere possint, nisi meliorum et maiorum terre consensus primitus habeatur. In huius itaque sententie robur perpetuo valiturum presentem litteram conscribi et sigillo nostro fecimus communiri.

Testes sunt hii: Sifridus Maguntinus electus, Magdeburgensis, Treverensis archiepiscopi; Herbipolensis, Ratisponensis sive imperialis aule cancellarius, Wormaciensis, Curiensis episcopi et alii quam plures.

Data aput Wormaciam, anno Domini MCCXXX primo, Kalen. Maii, indictione quarta.


Nr. 49. (46). Reichsspruch über das Recht der Reichsfürsten, ihre Städte zu befestigen. - 1231, Mai 1.
MG. Const, II, Nr. 306, S. 421.

H(einricus) Dei gratia Romanorum rex et semper augustus universis imperii fidelibus quibus presens scriptum ostensum fuerit gratiam suam et omne bonum. Ad noticiam universorum cupimus pervenire, quod coram principibus, nobilibus et familiaribus curie nostre subscriptis talis lata sententia fuit et ab omnibus approbata: quod quilibet episcopus et princeps imperii civitatem suam debeat et possit ad opus et obsequium imperii et ipsius in fossatis, muris et in omnibus munire, Inde est quod auctoritate presentium dilecto principi nostro venerabili Frisingensi episcopo liberam auctoritatem dedimus edificandi civitatem et montem Frisingensem ad commodum et obsequium imperii et ecclesie ipsius. Et ad maiorem evidenciam presens scriptum sigillo nostre celsitudinis communitum memorato episcopo et ecclesie sue iussimus exhiberi.

Testes qui interfuerunt sunt hii: venerabiles Maguntinus, Treverensis, Magdeburgensis archiepiscopi; Wormacensis, Erbypolensis, Curiensis, Augustensis episcopi; Loteringie, de Lempurch, Meranie duces; Walerammus palatinus comes, comes de Ötingen, burchgravius de Nurenberch et alii quam plures.

Dat. apud Wormaciam, Kalen. Maii, indict. IIII.

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 52. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_052.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)