Seite:De Zeumer V2 079.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


assumentes eidem concessimus, eosdem ministeriales iuribus illis uti, quibus imperii ministeriales utuntur. Ad huius itaque concessionis memoriam et robur perpetuo valiturum presens privilegium fieri et bulla aurea typario nostre maiestatis impressa iussimus communiri.

Huius autem rei testes sunt: S. Maguntinus, H. Coloniensis, E. Salzpurgensis, T. Treverensis et . Bisuntinus archiepiscopi, W. Madeburgensis electus; E. Papembergensis, S. Ratisponensis imperialis aule cancellarius, H. Constantiensis, S. Augustensis, B. Argentinus, H. Basiliensis, C. Hyldensemensis, I. Leodiensis, G. Cameracensis, I. Metensis, . Tullensis, . Monasteriensis, E. Nuemburgensis, . Traiectensis, C. Osemburgensis, R. Pactaviensis, H. Eystedensis, C. Spirensis, E. Merseburgensis, G. Verdunensis et C. Frisingensis episcopi; frater H. domus Hospitalis sancte Marie Teuthonicorum in Iherusalem magister; . Morbacensis, . Augensis et . Elwacensis abbates; 0. dux Bawarie palatinus comes Reni, H. dux Brabancie, A. dux Saxonie, B. dux Karinthie, M. dux Lothoringie, H. lancravius Turingie palatinus comes Saxonie, H. marchio Misinensis, H. marchio de Baden, I. et 0. marchiones de Brandeburch, H. comes Senensis, H. comes Barensis, D. comes Clevensis, H. comes de Hanalt et alii quamplures.

(M) Signum domini Friderici secundi Dei gratia invictissimi Romanorum imperatoris semper augusti, Ierusalem et Sicilie regis.

Ego Sifridus Ratisponensis episcopus imperialis aule cancellarius vice domini . . Maguntini archiepiscopi tocius Germanie archicancellarii recognovi.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo tricesimo quinto, mense Augusti, octave indictionis, imperante domino nostro Friderico Dei gratia serenissimo Romanorum imperatore semper augusto, Ierusalem et Sicilie rege, anno imperii eius sextodecimo, regni Ierusalem decimo, regni vero Sicilie tricesimo octavo; feliciter amen.

Dat. Maguncie, anno, mense et indictione prescriptis.


b. Mandat an die Ministerialen der Grafschaft Stade. 1235, Okt. 31.

Fridericus Dei gracia Romanorum imperator semper augustus, Ierusalem et Sicilie rex universis ministerialibus infra comitatum Stadensen constitutis et ad dominium de Brunesvic attinentibus, fidelibus suis, graciam suam et omne bonum.

Credimus ad vestram audientiam pervenisse, qualiter de consilio principum dilectorum 0. de Luneborch, dilectum nostrum, in principem creaverimus, concedentes ei de gracia speciali ducatum de Brunswic cum omnibus iusticiis et rationibus attinentibus ad dominium civitatis ipsius de Brunswic. Quare fidelitati vestre precipiendo mandamus, quatenus eidem duci, dilecto principi nostro, attendatis et obediatis de cetero tanquam domino vestro, sibi fidelitatis iuramentum secundum consuetudinem imperii exhibentes, ut ex fidelitate et devocione, quam erga eum habebitis, de cetero melius commendari possitis et tam ipsum ducem quam excellentiam nostram ad grata vobis premia conferenda pro meritis inducatis.

Datum Auguste, ultimo Octobris, indictione nona.


c. Mandat an die Bürger von Stade. 1235, Okt. 31.

Fridericus Dei gracia Romanorum imperator semper augustus, Ierusalem et Sicilie rex universis civibus de Staden, fidelibus suis, gratiam suam et omne bonum.

Dudum in collegio curie Maguntinensis de consilio principum nostrorum Oddonem de Luneborch in principem nostrum creavimus, sibi conferentes in feudum hereditatem pertinentem ad dominium Brunswic, quam a dilectis principibus nostris Oddone duce Bawarie et marchione de Baden olim emeramus, nomine uxorum suarum

pertinentia ad eosdem. Verum cum quedam de hereditate ipsa tenere dicamini contra

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 79. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_079.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)