Seite:Logarithmi VI decimalium scilicet - NA No. 38-3.png

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
Lecturis S. P. D.

Offero hac scriptione Reipublicae literariae opusculum, quo haud raro in subducendis rationibus egebant corporum coelestium periti, et si quis alius saepe Logarithmis utebatur, idque eo magis, quo magis varii fierent calculi, et quo major opera in iis accurate et facile conficiendis poneretur.[1] Opus parvum illud quidem, sed egregium, Lalandii tabulae logarithmorum, (Stereot.) continebat logarithmos quinque decimalium, quod in angulis 3″ usque ad 5″ certitudinem praebat.[2] Ubi majore accuratione opus, quum deficerent aptae VI decimalium tabulae, vulgo opera VII decimalium adhibebantur, inprimis Vegae, Calleti et Taylori.[3] Quorum primum, quamvis exacte elaboratum, et parvo vendibile, raro tamen ab illis, qui saepe logarithmis utebantur, poterat revera adhiberi, quippe in qvo functiones trigonometricae non nisi singulorum minutorum primorum essent computatae, et igitur interpolationem semper difficilem, et saepe non satis accuratam postularent. Calleti tabulae (Stereot.) non nisi quadamtenus huic incommodo, modebantur, et erant praeterea ad utendum et emendum parum habiles propter nimiam et parum utilem appendicem tabularum divisionis[:] quadrantis centesimalis. Taylori tabulae singulorum minutorum secundorum, ut satis apti ambitus ita tamen propter pretium trium Guinearum paucis erant comparabiles. Accuratio VII decimalium, quae angulos sistunt usque ad paucas centesimas partes secundi, major est quam quae exactissimis calculis astronomicis saepissime sufficit, nedum nauticis et altis computationibus, unde fit, ut, ubi ea non opus, haud neccessariam habeat adjunctam difficultatem. Igitur non sufficient solum fere ubique logarithmi VI decimalium ab 10″ usque ad 10″, quoniam angulos ad ½ vel 1/3 minuti secundi accurate exponunt, sed accommodati quoque erunt usui, quoniam interpolatio fiet aeque facile ut apud Taylorum et Lalandium, et opus ipsum 48 plagulis forma octava constans facile in mensa calculatoris locum inveniet. Primum Vir Doctissimus Encke, Director Speculae Seebergensis publice tales tabulas desideravit (Schumacher, Astr. Nachr. No. 22. 1ste B.) Quas ipse conficere frustra conatus, patriam nostram respexit, ubi astronomia, Regia liberalitate, tanto cum studio colitur. Huic Enckii desiderio statim nomen suum subscripsit Gauss summus ille in Germania astronomus. (Astr. Nachr. No. 24. 2te Beil.)

Pro arcta, quae mihi intercedit cum Libraria Gyldendaliana necessitudine, adhibendo prela, quae per plurima opera numeralia, imprimis varias Schumacheri Professoris celeberrimi tabulas, apte sunt instituta, videor posse hoc opus, juxta specimen exhibitum, Lectoribus tradere. Ut fides, quae in Libraria Gyldendaliana merito reponitur, satis spondebit, opinor, fore ut omni cum cura opus edatur; ita spero me tum propter usum plurima tabularum opera corrigendi, tum amicis consiliis Enckii, et, quorum spes mihi contigit, Gaussii Equitis aurati, a consiliis Aulicis, et Besselii, Prof. Regiomontani, Equitis aurati, adjutum editoris officiis posse respondere.

Opus ipsum, charta Belgica optima impressum et 48 plagulis constans, vendetur quatuor thaleris Saxonum. Edetur Latine initio anni 1825. Invitantur officiocissime Docti, ut in Libraria Gyldendaliana nomina sua subscribant. Praeter solita commoda, ut per 10 exemplaria unum gratis concedatur, accipient exemplaria sua, optima charta Gallica impressa, eodem pretio, et in meritam gratissimi animi significationem, quod huic meae opellae tanto cum studio faverunt, nomina Ipsorum operi adjungentur.

Scribebam in Specula Universitatis Havniensis

die 1 Junii 1823.[4]
Georgius Fr. Ursinus,
Dr. Phil. Obs. Spec.

Übersetzungen (Wikisource)

  1. Ich bringe ein kleines Werk des literarischen Staatsinteresses im folgenden Text dar, das die Erfahrenen der himmlischen Körpern nicht selten nötig haben in der entzogenen Vernunft, und wenn ein anderer diese Logarithmen oft benutzte, und dieses Werk umso mehr, was aus mehreren unterschiedlichen Rechensteinen entstanden ist, und was sorgfältig größer als jene Werke und leicht zu Vollenden gelegt wurde.
  2. Jenes Werk, gewiss klein aber fein, enthält fünf Logarithmen der Dezimalzahlen aus den Lalandii-Tafeln der Logarithmen und bietet in den Winkeln 3″ bis zu 5″ Genauigkeit.
  3. Wo das Werk mit größerer Genauigkeit [ist], weil die angehängten sechs Tafeln der Dezimalzahlen verschwanden, wurden überall die sieben Werke der Dezimalzahlen verwendet, ganz besonders von [Jurij] Vega, von [Jean-Francois] Callet und von [Brook] Taylor.
  4. Ich schrieb in der Warte der Universität Kopenhagen, am Tage des 1. Juni 1823.
Empfohlene Zitierweise:
Astronomische Nachrichten. 1. Band. Altona 1823, Seite No. 38 Lecturis S. P. S., Dr. Ursinus. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Logarithmi_VI_decimalium_scilicet_-_NA_No._38-3.png&oldid=- (Version vom 1.8.2018)