Seite:OrbisPictus p 005.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
PRAEFATIO.
Ad Lectorem.

Ruditatis antidotum Eruditio est, quà in Scholis Ingenia imbui debent: Sed ita, ut Eruditio Vera, ut plena, ut lucida, ut solida sit. Vera erit, si non nisi utilia vitae docentur et discuntur; ne postmodum queritandi occasio sit: Necessaria ignoramus, quia Necessaria non didicimus. Plena: Si expoliatur Mens ad Sapientiam, Lingua ad Eloquentiam, Manus ad actiones Vitae solerter obeundas: hoc erit Sal illud Vitae, Sapere, Agere, Loqui. Lucida erit, ac per id firma et solida, si, qui quicquid docetur et discitur, non obscurum sit aut confusum, sed clarum, distinctum, articulatum, tanquam digiti manuum. Hujus rei fundamentum est, ut Sensualia rectè praesententur Sensibus, ne capi non[WS 1] possint. Dico et altâ voce repeto, postremum hoc reliquorum omnium esse fundamentum: quia nec Agere nec Loqui sapienter possumus, nisi prius omnia, quae agenda sunt et de quibus loquendum est, rectè intelligamus. In Intellectu autem nihil est, nisi prius fuerit in Sensu. Sensûs ergò circa Rerum differentias rectè percipiendas gnaviter exercere, erit toti Sapientiae, totique sapienti Eloquentiae, omnibusque prudentibus Vitae actionibus fundamenta ponere. Quod quia vulgò in Scholis negligitur,

Anmerkungen (Wikisource)

  1. Vorlage: capinon
Empfohlene Zitierweise:
Johann Amos Comenius: Orbis sensualium pictus. Verlagshaus Michael Endter, Nürnberg 1658, Seite V. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:OrbisPictus_p_005.jpg&oldid=- (Version vom 1.5.2018)