Seite:DE CDA 2 012.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.


et filias eiusdem ecclesie, videlicet Rogosene, et ix solidos in censu ibidem, ecclesiam quoque in Werthlav cum filiabus suis Jutherchov et Bernardisdorp, ecclesiam in Bornem et filiam in Drubene et iija talenta annuatim Scerewist, ijo in moneta, j Ankun, que iam dictum cenobium xxxviij marcis comparavit erga dominum Henricum civitatis supradicte. * Adiunctum est nichilominus in huius serie constitutionis, quod decima omnium, que inpresentiarum cenobium ipsum possidet vel que in futuro quorumlibet largitione fidelium seu aliis iustis modis Domino concedente poterit adipisci, alimonie et usibus pauperum impendatur. Cum igitur ex officio pastorali personas diligere religiosas eisque nostrum teneamur presidium impertiri, prefatam constitutionem et constitutionis dispositionem firmam perpetim et inconvulsam volumus permanere ipsamque sigilli nostri signaculo roboratam transmittimus noticie posterorum et, ne quis eam infringat, auctoritate Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli ac nostra sub anathemate prohibemus adhibitis idoneis testibus, quorum nomina sunt hec: Heinricus abbas in Monte Magdeburg, Rodolfus abbas in Lanin4, Willehelmus abbas in Cenna, Sifridus Brandeburgensis prepositus, Woltherus prepositus in Lezeke5, magister Baldewinus6 et Gerbertus7 canonici sancti Sebastiani in Magdeburg, Nicolaus8 plebanus in Jezere, Herwigus9 de sancto Bartholomeo, Heinricus de sancto Nicolao10, Conradus de Ankun plebani in Scerewist; laici vero Gumpertus de Wesenburg, Richardus de Plawe, Gumpertus de Luburg, Arnoldus de Trebin11, Burghardus de Brezne, aliique quam plures clerici et laici. Datum Jezere per manum Alexandri notarii nostri, vo Idus Junii, anno incarnationis dominice mo.cco.xoiiijto, indictione secunda, pontificatus nostri anno septimo.

Nach zwei Originalen im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, deren einem (A) das Siegel des Ausstellers an einem Pergamentbande, deren anderem (B) dagegen dasselbe an rothseidenen Schnüren anhängt. B hat folgende unwesentliche Varianten: 1. epyschopus. - 2. Munchele. - 3. que fehlt. - 4. Lanyn. - 5. Lyezeke. - 6. Baldwinus. - 7. Gerberthus. - 8. Nicholaus. - 9. Herewigus. - 10. Nicholao. - 11. Trebyn. Die bedeutendste Abweichung jedoch der beiden Ausfertigungen von einander ist die, dass der im Text von Sternchen eingeschlossene Satz in A ganz fehlt. - Gedr: Beckmann Hist. d. F. Anhalt I. 225; Buchholtz Versuch einer Gesch. d. Churmark IV. Anh. 47; Riedel cod. dipl. Brand. I. 8. 128.


13.

1214. Juli 9. Viterbo. Papst Innocenz III bestätigt der Küsterei zu Ilsenburg ihre Besitzungen, darunter auch solche zu Aderstedt1

Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio A. custodi Ilseneburgensi salutem et apostolicam benedictionem. Cum a nobis petitur, quod iustum est et honestum, tam vigor equitatis quam ordo exigit rationis, ut id per sollicitudinem officii nostri ad debitum perducatur effectum. Eapropter, dilecte in Domino fili, tuis iustis precibus inclinati possessiones a te ac bone memorie C., predecessore tuo, in Aderstede, Hadebere, Unisciggerot, Thidersciggeroth, Mulbeke et Scilligge ad opus custodie monasterii vestri emptas eidem custodie, sicut eas iuste possidet ac quiete, apostolica auctoritate confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus, discretius inhibentes, ne

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 12. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_012.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)