Seite:DE CDA 2 019.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


marce absque dubitatione vacabunt, vacante autem eadem parrochia quemcumque virum providum et discretum predictus comes Hogerus elegerit ad personatum ipsius ecclesie et nobis obtulerit investiendum, ille curam eandem a nobis sibi accipiet, decaniam pariter conventualis ecclesie possessurus et in predictis quinque marcis nichil iuris penitus habiturus. Unicuique vero sacerdotum, tam ipsi decano quam duobus reliquis, in annuo stipendio quatuor libre cedent, tribus libris diacono et duabus subdiacono deputatis. Oblationes vero, que hanc summam quotannis excesserint, fideliter conserventur, quousque de ipsis certi reditus valeant comparari, ut canonicorum ipsorum exinde augmententur stipendia in hunc modum, quod sex libre cuilibet sacerdoti, quatuor diacono et tres subdiacono absque diminutione proveniant. De oblationibus vero illis, que de iamdictis proventibus eorundem canonicorum annis singulis superesse potuerint, possessiones ac predia comparentur, ut secundum prescriptam formam in ipsa ecclesia decem persone valeant sustentari. Ut igitur hec nostra constitutio et constitutionis dispositio firma perpetuo et inconvulsa permaneat, eam presenti pagine commendatam sigilli nostri inpressione roboravimus et, ne quis eam infringere vel ei ausu temerario contraire presumat, auctoritate beatorum apostolorum Petri et Pauli ac nostra sub anathemate prohibemus, adhibitis testibus idoneis, quorum nomina sunt hec: Albertus Magdeburgensis archiepiscopus apostolice sedis legatus, Sigebodo Havelbergensis episcopus, Heinricus abbas in Monte Magdeburgensi, Rodolfus abbas in Lenin, Willehelmus abbas in Cenna, Wigmannus prepositus sancte Marie in Magdeburg, Bernardus prepositus in Gratia Dei, Sifridus prepositus Brandeburgensis, Waltherus prepositus in Lezeke, Andreas prepositus in Gericho; laici vero Albertus marchio Brandeburgensis, Albertus dux Saxonie, Heinricus frater eius comes de Anehalt, Bedericus comes de Doremborg, Conradus comes de Valkensten, Wernerus de Dobbin, Bedericus castellanus Brandeburgensis, Fridericus de Hasle, Burghardus de Brezne, Richardus de Plawe, Richardus de Scerewist, et alii quam plures clerici et laici. Datum Jezere per manum Alexandri notarii nostri, xjo Kalendas Octobris, anno ab incarnatione Domini mo.cco.xvo, indictione iija, epacta nulla, concurrente iija, pontificatus nostri anno octavo.

Aus dem beschädigten Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: an rothen und gelben Seidenfäden hat das Siegel des Ausstellers angehangen, das indess in kleine Stücke zerbrochen ist. Die Urkunde ist in den zerstörten Stellen nach einer älteren Abschrift ebendaselbst ergänzt worden. - Gedruckt: Beckmann Hist. des F. Anhalt I. 312-313; Succincta demonstratio iuris dom. Anhalt, in causa successionis Saxo-Lauenburgicae C; Götze hist. princ. Anhalt. 15-17; Riedel cod. dipl. Brand. I. 8. 130 (sämmtlich mit x Kal. Oct.).


20.

1216. Juni 4. Perusii. Papst Innocenz III bestätigt dem Kloster Nienburg seine Rechte Freiheiten und Besitzungen.

Innocentius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis Gernodo abbati Nienburgensis monasterii eiusque fratribus, tam presentibus quam futuris, regularem vitam professis imperpetuum. Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse presidium,

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 19. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_019.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)