futuri quam presentis temporis fidelibus, quod nos pro remedio peccatorum nostrorum
advocatiam nostram in duabus villis Cerniz et Dodewiz usibus canonicorum ecclesie beati
Nicolai in Magdeburch attinentibus, quam legitime possedimus, in manus domini nostri
archiepiscopi Alberti, de quibus eandem tenuimus, ad utilitatem et commodum eiusdem
ecclesie resignavimus, nichil nobis ratione advocacie in eisdem villis iuris et dominii reservantes, sed solam super hoc divinam retributionem fiducialiter expectantes. Ut autem
hoc factum nostrum ratum teneatur et inconvulsum, presentem paginam, que huios certum maneat indicium, inde conscribi iussimus et sigillo nostro communiri, testes, qui
presentes aderant1. statuentes apponi, quorum nomina hec sunt: Wernerus vicedominus
Magdeburgensis, Otto ecclesie beati Nicolai canonicus, Gerbertus ecclesie beati Sebastiani canonicus Magdeburgenses; Ludolfus pincerna de Gudenburch, Johannes dapifer
de Jericho, Sifridus de Liezeke, et alii quam plures.
Acta sunt hec anno dominice incarnationis mo.cco.xvijo, indictione quinta.
1218. März 9. Rom im Lateran. Papst Honorius III beauftragt den gewesenen Bischof von Halberstadt Konrad sowie den Abt von Cella und den Magister Konrad von Marburg einen langjährigen Streit zwischen dem Kloster Nienburg einer- und dem Herzoge von Sachsen und dem Grafen Heinrich I von Ascharien andererseits zu schlichten.
Honorius episcopus etc. venerabili fratri Conrado1 episcopo quondam Alberstadensi et dilectis filiis Willehelmo2 abbati de Cella et magistro Conrado de Marburc, predicatoribus Maguntine et Misnensis diocesium, salutem etc. Ex parte Gernoti2 abbatis et conventus monasterii Nihemburgensis fuit propositum coram nobis, quod, cum felicis memorie Innocentius papa, predecessor noster, pro causa, que inter ipsum monasterium ex parte una et nobiles viros Albertum2 ducem Saxonie ac Henricum comitem Ascarie, fratrem eius, diocesis Halberstadensis, ex altera super mansis, silvis, pascuis, equis et aliis animalibus ac dampnis et iniuriis ab eisdem et patre ipsorum dicto monasterio irrogatis noscitur agitari, bone memorie Merseburgensi episcopo et coniudicibus suis direxisset pluries scripta sua et eadem nequivissent terminari per ipsos nec speraretur imposterum terminanda, sicut idem episcopus suis ei litteris intimavit, ipse nolens huiusmodi litem existere immortalem venerabili fratri nostro Conrado1 Halberstadensi episcopo et collegis ipsius dedit litteris in mandatis, ut utrique parti firmiter eius auctoritate iniungerent, ut in octavis Epyphanie proximo tunc futuris, quas eis peremptorium assignavit, propter hoc procuratores idoneos ad eius presentiam destinarent in negotio ipso, secundum quod iuris ordo requireret processuros, alioquin ex tunc ipse nichilominus, prout exigeret ratio, procederet in eodem. Licet autem prefatus episcopus et eius college dicto comiti terminum auctoritate apostolica prefixerint suprascriptum, ipse tamen procuratorem, qui
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 26. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_026.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)