quatuordecim mansorum eidem ecclesie pertinentem, quorum siti sunt septem
et dimidius in Mulinge, unus vero et dimidius in Pollene, quinque autem in Stemmere,
sub hac forma: dedit idem prepositus burchgravio memorato xxti marcas et unam argenti, ut ipse cederet totaliter ab advocatia illa, et burchgravius vice versa resignavit
presente capitulo nostro in manus nostras advocatiam xiiij mansorum illorum, quia ipse
a nobis et Theodericus miles de Groneberch in feudo tenuit ab eodem, cessitque idem
miles ab omni iure, quod sibi competebat in advocatia prefata. Nos igitur de consensu
capituli nostri ecclesie predicte pietatis intuitu advocatiam ipsam dedimus absolute, ita
quod nec nos nec nuntius noster aliquid agere habeamus in advocatia eadem, sed sit
ab omni iure advocatorum inmunis perpetuo in futurum, nisi prepositus eiusdem ecclesie
per se ipsum vel aliquem ex parte sua, quando sibi placuerit, iudicium in ea voluerit
exercere. Hanc ergo paginam inde conscriptam sigilli nostri impressione et testium
subscriptione duximus roborandam sub interminatione anathematis districtius inhibentes,
ne quis hoc factum rationabile, utile et honestum qualibet temeritate presumat infringere
aut cassare. Testes huius rei sunt: Otto prepositus, Bernardus decanus, Theodericus
de Scherembeke, Rodolfus scolasticus, Craphto, Loduwicus, Conradus custos, Wilbrandus
camerarius, Edelgerus prepositus.
Actum anno dominice incarnationis moccoxviijo, pontificatus nostri anno duodecimo.
1219. Januar 31. Halle. Erzbischof Albrecht II von Magdeburg übereignet in Gegenwart des Propstes Konrad von Mildensee einige ihm von dem Cellerarius der Magdeburger Kirche resignierte Grundstücke zu Schadeleben (Scadeleve) mit den auf ihnen angelegten Lachshellern (putei salmarum) dem Kloster Neuwerk vor Halle.
--- Testes huius rei sunt: Hermannus decanus, Tidericus de Scherenbeke prepositus, Wernerus dominus, Conradus custos, Conradus Soltwedele, Sifridus canonicus, Burchardus de Glinde1 prepositus, Willebrandus prepositus, Conradus de Mildense, Hinricus de Plawe.
Acta sunt hec anno ab incarnatione Domini mo.cco.xix. Data Hallis per manum Heidenrici notarii curie nostre, ij Kal. Februarii, pontificatus nostri anno xiijo.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 29. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_029.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)