abbatisse et conventus memorato Arnoldo2 pro bono pacis et concordie sunt collata.
Sane in horum restaurum ei precepimus arbitrando, quatinus ab officio dapiferi et ab
omni actione cessaret, quam adversus dominam abbatissam habuit et conventum, quod
fecit renuncians publice omnibus ita, quod in officio dapiferi et in omnibus bonis spectantibus ad prebendas deinceps nichil iuris, nichil auctoritatis habebit nec valet ipse nec
aliquis heredum suorum quicquam in eis sibi in posterum vendicare. Tantum unius ville
advocaciam, que Albelingerot dicitur, sibi retinuit3, quam ita procuret, sicut divinam
velit ultionem effugere. In hunc modum partes multo tempore dissidentes ad bonum
pacis et concordie revocavimus, et placuit utrobique. Huius rei testes sunt: Arnoldus
archidiaconus in Oskersleve, Bernhardus vicedominus noster, Conradus sancte Marie
prepositus, Burchardus de Meynersheim, maioris ecclesie nostre canonici; Lentfridus
parrochianus forensis, Gerhardus sancti Pauli canonicus, Bernhardus, cappellani curie
nostre; laici Tidericus maior advocatus noster, Hogerus comes de Valkenstien, Hugoldus de Scherenbike, Wernerus de Suseliz, Johannes de Gatersleve, Tidericus dapifer
abbatisse, Reynardus et Widigo fratres de Skelinge, et alii quam plures.
Acta sunt hec anno dominice incarnationis mo.cco.xxo, indictione octava, iiijo Idus Augusti.
Et ne imposterum novis surgentibus super premissis aliquid habeatur ambiguum, hanc
paginam inde conscribi et quatuor sigillis, nostro videlicet et ecclesie nostre maioris ac
venerabilis domine Adelheidis abbatisse Gerrodensis et conventus eiusdem loci nobis in
Deo dilecti, fecimus in testimonium sufficiens insigniri sub interminatione anathematis
ac sub conservatione fidei et iuramentorum prestitorum hinc inde districtius inhibentes,
ne quis contra eam quacunque presumptione temeraria venire presumat. Datum Halberstat per manum Tiderici notarii nostri, consecrationis nostre anno decimo.
1220. September 3. Orvieto. Papst Honorius III cassiert das in dem Streite zwischen dem Kloster Nienburg und dem Grafen Heinrich I von Ascharien seitens des Erzbischofs von Magdeburg widerrechtlich gefällte Urtheil.
Honorius episcopus etc. venerabili fratri Friderico1 Halberstadensi episcopo et dilectis filiis Friderico1 de Walkenred et …1 de Volkolderothe abbatibus, Maguntine diocesis, salutem etc. Cum venerabilis frater noster Conradus2 episcopus quondam
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 35. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_035.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)