Seite:DE CDA 2 048.jpg

aus Wikisource, der freien Quellensammlung
Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


57.

1221. (Januar-September.) Escelin, Propst des Klosters Kölbigk, verkauft dem Kloster U. L. Frauen zu Magdeburg zwei Hufen Landes in Elmen.

In nomine sancte et individue trinitatis Escelinus Dei gratia prepositus in Colbeke. Notum esse cupimus tam futuris quam presentibus universis Christi fidelibus, quod nos propter ecclesie nostre necessitates urgentes de communi fratrum nostrorum consilio et consensu duos mansos in villa Elmene sitos vendidimus ecclesie beate Marie Magdeburgensi pro decem et octo marcis puri argenti, quas nobis ex integro persolutas in ecclesie nostre usus convertimus, redimentes ex eis quedam ecclesie nostre bona quibusdam pro pignore obligata. In hoc autem contractu condicio talis fuit adiecta, quod, si dominus Albertus dux Saxonie sive frater ipsius dominus Heinricus comes Ascharie vellent huiusmodi venditionem forsitan inpedire, nos iam dicte ecclesie assignare in villa Ratmerstorp viginti quatuor solidos teneremur, quos prefati duo mansi annuatim solvebant. Per quosdam itaque ex nostris fratres ecclesie memorate induximus in possessionem mansorum eorundem eisque ipsos assignando renuntiavimus omni iuri, quod habuimus in eisdem. Ne igitur super hiis alicuius obscuritas dubitationis in posterum oriatur, presentem paginam proinde exaratam sigilli nostri appensione roboravimus adhibitis testibus ydoneis, quorum nomina sunt hec: Arnoldus prior, Johannes, Albertus, Balduwinus, Heidenricus de Magdeburg, Heidenricus de Dolgwaz, Conradus de Efferdesleve, Thomas, Germarus, Balduwinus, Fridericus, Conradus de Plozeke, Conradus cellerarius sancte Marie in Magdeborch, Alvericus laicus.

Datum ab incarnatione Domini moccoxxjo, indictione nona, concurrente iiijo, epacta xxva.

Aus dem Copialbuche des Klosters U. L. Frauen zu Magdeburg (no. XXXVI) im dortigen Staatsarchive. - Wegen ind. ix vor dem September ausgestellt.


58.

12(06-1221). Gernrode. Die Aebtissin Adelheid II von Gernrode überträgt die Lehen, welche Frau Mechtild von Kochstedt von ihrem Stifte besass, auf deren Sohn Konrad und dessen Ehefrau Christine.

Adelheidis1 Dei gratia Gerenrodensis ecclesie abbatissa omnibus, ad quos hec littera pervenerit, salutem in Domino. Venit ad nos domina Mechtildis de Cocstede renuncians omnibus, que de Gerenrodensi ecclesia et manu nostra in feodo habuit, que de peticione prefate et consensu filii eius Friderici filio eius Conrado et uxori sue Christine tali condicione concessimus, si Conradus ratum tenere vult, quod promisit. Ne autem huic actioni odii vel dilectionis causa in posterum quis contraire presumat, impressione nostri sigilli et testimonio subsequencium Gerenrodensis ecclesie ministerialium confirmavimus. Nomina testium sunt hec: dominus Heinricus cappellanus curie, Arnoldus et Fridericus de Gerenrode, Rodolfus pincerna, Tidericus de Ammendorp, Gunterus

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 48. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_048.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)